Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 38

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 38: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.Τίμα ἰατρὸν πρὸς τὰς χρείας τιμαῖς αὐτοῦ, καὶ γὰρ αὐτὸν ἔκτισε Κύριος.
2A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.Παρὰ γὰρ ὑψίστου ἐστὶν ἴασις, καὶ παρὰ βασιλέως λήψεται δόμα.
3Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.Ἐπιστήμη ἰατροῦ ἀνυψώσει κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ ἔναντι μεγιστάνων θαυμασθήσεται.
4Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.Κύριος ἔκτισεν ἐκ γῆς φάρμακα, καὶ ἀνὴρ φρόνιμος οὐ προσοχθιεῖ αὐτοῖς.
5Nonne a ligno indulcata est aqua amara?Οὐκ ἀπὸ ξύλου ἐγλυκάνθη ὕδωρ, εἰς τὸ γνωσθῆναι τὴν ἰσχὺν αὐτοῦ;
6Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.Καὶ αὐτὸς ἔδωκεν ἀνθρώποις ἐπιστήμην ἐνδοξάζεσθαι ἐν τοῖς θαυμασίοις αὐτοῦ.
7In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera eius.Ἐν αὐτοῖς ἐθεράπευσε, καὶ ᾖρε τὸν πόνον αὐτοῦ.
8Pax enim Dei super faciem terrae.Μυρεψὸς ἐν τούτοις ποιήσει μίγμα, καὶ οὐ μὴ συντελέσῃ ἔργα αὐτοῦ, καὶ εἰρήνη παρʼ αὐτοῦ ἐστιν ἐπὶ προσώπου τῆς γῆς.
9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te.Τέκνον, ἐν ἀῤῥωστήματί σου μὴ παράβλεπε, ἀλλʼ εὖξαι Κυρίῳ, καὶ αὐτὸς ἰάσεταί σε.
10Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.Ἀπόστησον πλημμέλειαν, καὶ εὔθυνον χεῖρας, καὶ ἀπὸ πάσης ἁμαρτίας καθάρισον καρδίαν.
11Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:Δὸς εὐωδίαν, καὶ μνημόσυνον σεμιδάλεως, καὶ λίπανον προσφορὰν, ὡς μὴ ὑπάρχων.
12etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.Καὶ ἰατρῷ δὸς τόπον, καὶ γὰρ αὐτὸν ἔκτισε Κύριος· καὶ μὴ ἀποστήτω σου, καὶ γὰρ αὐτοῦ χρεία.
13Est enim tempus quando in manus illorum incurras:Ἔστι καιρὸς ὅτε καὶ ἐν χερσὶν αὐτῶν εὐωδία.
14ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.Καὶ γὰρ αὐτοὶ Κυρίου δεηθήσονται, ἵνα εὐοδώσῃ αὐτοῖς ἀνάπαυσιν καὶ ἴασιν χάριν ἐμβιώσεως.
15Qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum, incidet in manus medici.Ὁ ἁμαρτάνων ἔναντι τοῦ ποιήσαντος αὐτὸν, ἐμπέσοι εἰς χεῖρας ἰατροῦ.
16Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.Τέκνον, ἐπὶ νεκρῷ κατάγαγε δάκρυα, καὶ ὡς δεινὰ πάσχων ἔναρξε θρήνου· κατὰ δὲ τὴν κρίσιν αὐτοῦ περίστειλον τὸ σῶμα αὐτοῦ, καὶ μὴ ὑπερίδῃς τὴν ταφὴν αὐτοῦ.
17Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam:Πίκρανον κλαυθμὸν, καὶ θέρμανον κοπετὸν, καὶ ποίησον τὸ πένθος κατὰ τὴν ἀξίαν αὐτοῦ ἡμέραν μίαν καὶ δύο χάριν διαβολῆς, καὶ παρακλήθητι λύπης ἕνεκα·
18et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus, propter detractionem:ἀπὸ λύπης γὰρ ἐκβαίνει θάνατος, καὶ λύπη καρδίας κάμψει ἰσχύν.
19a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.Ἐν ἀπαγωγῇ παραβαίνει καὶ λύπη, καὶ βίος πτωχοῦ κατὰ καρδίας.
20In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor eius.Μὴ δῷς εἰς λύπην τὴν καρδίαν σου, ἀπόστησον αὐτὴν μνησθεὶς τὰ ἔσχατα.
21Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.Μὴ ἐπιλαθῇ, οὐ γάρ ἐστιν ἐπάνοδος, καὶ τοῦτον οὐκ ὠφελήσεις, καὶ σεαυτὸν κακώσεις.
22Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.Μνήσθητι τὸ κρίμα αὐτοῦ, ὅτι οὕτω ὡς καὶ τὸ σόν· ἐμοὶ χθὲς, καὶ σοὶ σήμερον.
23Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.Ἐν ἀναπαύσει νεκροῦ κατάπαυσον τὸ μνημόσυνον αὐτοῦ, καὶ παρακλήθητι ἐν αὐτῷ ἐν ἐξόδῳ πνεύματος αὐτοῦ.
24In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui.Σοφία γραμματέως ἐν εὐκαιρίᾳ σχολῆς, καὶ ὁ ἐλασσούμενος πράξει αὐτοῦ σοφισθήσεται.
25Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.Τί σοφισθήσεται ὁ κρατῶν ἀροτροῦ, καὶ καυχώμενος ἐν δόρατι κέντρου, βόας ἐλαύνων καὶ ἀναστρεφόμενος ἐν ἔργοις αὐτῶν, καὶ ἡ διήγησις αὐτοῦ ἐν υἱοῖς ταυρῶν;
26Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.Καρδίαν αὐτοῦ δώσει ἐκδοῦναι αὔλακας, καὶ ἡ ἀγρυπνία αὐτοῦ εἰς χορτάσματα δαμάλεων.
27Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.Οὕτως πᾶς τέκτων καὶ ἀρχιτέκτων, ὅστις νύκτωρ ὡς ἡμέρᾳ διάγει· οἱ γλύφοντες γλύμματα σφραγίδων, καὶ ἡ ὑπομονὴ αὐτοῦ ἀλλοιῶσαι ποικιλίαν· καρδίαν αὐτοῦ δώσει εἰς τὸ ὁμοιῶσαι ζωγραφίαν, καὶ ἡ ἀγρυπνία αὐτοῦ τελέσαι ἔργον.
28Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus.Οὕτως χαλκεὺς καθήμενος ἐγγὺς ἄκμονος, καὶ καταμανθάνων ἀργῷ σιδήρῳ· ἀτμὶς πυρὸς πήξει σάρκας αὐτοῦ, καὶ ἐν θέρμῃ καμίνου διαμαχήσεται· φωνὴ σφύρης καινιεῖ τὸ οὖς αὐτοῦ, καὶ κατέναντι ὁμοιώματος σκεύους οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ· καρδίαν αὐτοῦ δώσει εἰς συντέλειαν ἔργων, καὶ ἡ ἀγρυπνία αὐτοῦ κοσμῆσαι ἐπὶ συντελείας.
29Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.Οὕτω κεραμεὺς καθήμενος ἐν ἔργῳ αὐτοῦ, καὶ συστρέφων ἐν ποσὶν αὐτοῦ τροχὸν, ὃς ἐν μεριμνῃ κεῖται διαπαντὸς ἐπὶ τὸ ἔργον αὐτοῦ, καὶ ἐναρίθμιος πᾶσα ἡ ἐργασία αὐτοῦ.
30Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.Ἐν βραχίονι αὐτοῦ τυπώσει πηλὸν, καὶ πρὸ ποδῶν κάμψει ἰσχὺν αὐτοῦ· καρδίαν ἐπιδώσει συντελέσαι τὸ χρίσμα, καὶ ἡ ἀγρυπνία αὐτοῦ καθαρίσαι κάμινον.
31Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.Πάντες οὗτοι εἰς χεῖρας αὐτῶν ἐνεπίστευσαν, καὶ ἕκαστος ἐν τῷ ἔργῳ αὐτοῦ σοφίζεται.
32Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius.Ἄνευ αὐτῶν οὐκ οἰκισθήσεται πόλις, καὶ οὐ παροικήσουσιν, οὐδὲ περιπατήσουσι·
33In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.καὶ ἐν ἐκκλησίᾳ οὐχ ὑπεραλοῦνται· ἐπὶ δίφρον δικαστοῦ οὐ καθιοῦνται, καὶ διαθήκην κρίματος οὐ διανοηθήσονται, οὐδὲ μὴ ἐκφανῶσι δικαιοσύνην καὶ κρίμα· καὶ ἐν παραβολαῖς οὐχ εὑρεθήσονται.
34Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.Ἀλλὰ κτίσμα αἰῶνος στηρίσουσι· καὶ ἡ δέησις αὐτῶν ἐν ἐργασίᾳ τέχνης. Πλὴν τοῦ ἐπιδόντος τὴν ψυχὴν αὐτοῦ, καὶ διανοουμένου ἐν νόμῳ ὑψίστου,
35Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.—
36Sine his omnibus non aedificatur civitas,—
37et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.—
38Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur:—
39sed creaturam aevi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…