Collatio
Siracides 25
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: | Ἐν τρισὶν ὡραΐσθην, καὶ ἀνέστην ὡραία ἔναντι Κυρίου καὶ ἀνθρώπων· ὁμόνοια ἀδελφῶν, καὶ φιλία τῶν πλησίον, καὶ γυνὴ καὶ ἀνὴρ ἑαυτοῖς συπεριφερόμενοι. |
| 2 | concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. | Τρία δὲ εἴδη ἐμίσησεν ἡ ψυχή μου, καὶ προσώχθισα σφόδρα τῇ ζωῇ αὐτῶν· πτωχὸν ὑπερήφανον, καὶ πλούσιον ψεύστην, γέροντα μοιχὸν ἐλαττούμενον συνέσει. |
| 3 | Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: | Ἐν νεότητι οὐ συναγήοχας, καὶ πῶς ἂν εὕροις ἐν τῷ γήρᾳ σου; |
| 4 | pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. | Ὡς ὡραῖον πολιαῖς κρίσις, καὶ πρεσβυτέροις ἐπιγνῶναι βουλην; |
| 5 | Quae in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? | Ὡς ὡραία γερόντων σοφία, καὶ δεδοξασμένοις διανόημα καὶ βουλή. |
| 6 | Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! | Στέφανος γερόντων πολυπειρία, καὶ τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος Κυρίου. |
| 7 | Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium! | Ἐννέα ὑπονοήματα ἐμακάρισα ἐν καρδίᾳ, καὶ τὸ δέκατον ἐρῶ ἐπὶ γλώσσης· ἄνθρωπος εὐφραινόμενος ἐπὶ τέκνοις, ζῶν καὶ βλέπων ἐπὶ πτώσει ἐχθρῶν. |
| 8 | Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. | Μακάριος ὁ συνοικῶν γυναικὶ συνετῇ, καὶ ὃς ἐν γλώσσῃ οὐκ ὠλίσθησε, καὶ ὃς οὐκ ἐδούλευσεν ἀναξίῳ αὐτοῦ. |
| 9 | Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus: | Μακάριος ὃς εὗρε φρόνησιν, καὶ ὁ διηγούμενος εἰς ὦτα ἀκουόντων. |
| 10 | homo qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. | Ὡς μέγας ὁ εὑρὼν σοφίαν, ἀλλʼ οὐκ ἔστιν ὑπὲρ τὸν φοβούμενον τὸν Κύριον. |
| 11 | Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. | Φόβος Κυρίου ὑπὲρ πᾶν ὑπερέβαλεν, ὁ κρατῶν αὐτοῦ τίνι ὁμοιωθήσεται; |
| 12 | Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti. | — |
| 13 | Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum. | Πᾶσαν πληγήν καὶ μὴ πληγὴν καρδίας, καὶ πᾶσαν πονηρίαν καὶ μὴ πονηρίαν γυναικός· |
| 14 | Timor Dei super omnia se superposuit. | πᾶσαν ἐπαγωγήν καὶ μὴ ἐπαγωγὴν μισούντων, καὶ πᾶσαν ἐκδίκησιν καὶ μὴ ἐκδίκησιν ἐχθρῶν. |
| 15 | Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? | Οὐκ ἔστι κεφαλὴ ὑπὲρ κεφαλὴν ὄφεως, καὶ οὐκ ἔστι θυμὸς ὑπὲρ θυμὸν ἐχθροῦ. |
| 16 | Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est ei. | Συνοικῆσαι λέοντι καὶ δράκοντι εὐδοκήσω, ἢ ἐνοικῆσαι μετὰ γυναικὸς πονηρᾶς. |
| 17 | Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. | Πονηρία γυναικὸς ἀλλοιοῖ τὴν ὅρασιν αὐτῆς, καὶ σκοτοῖ τὸ πρόσωπον αὐτῆς ὡς σάκκον. |
| 18 | Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: | Ἀναμέσον τοῦ πλησίον αὐτοῦ ἀναπεσεῖται ὁ ἀνὴρ αὐτῆς, καὶ ἀκούσας ἀνεστέναξε πικρά. |
| 19 | et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: | Μικρὰ πᾶσα κακία πρὸς κακίαν γυναικός· κλῆρος ἁμαρτωλοῦ ἐπιπέσοι αὐτῇ. |
| 20 | et omnem obductum, et non obductum odientium: | Ἀνάβασις ἀμμώδης ἐν ποσὶ πρεσβυτέρου· οὕτως γυνὴ γλωσσώδης ἀνδρὶ ἡσύχῳ. |
| 21 | et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. | Μὴ προσπέσῃς ἐπὶ κάλλος γυναικὸς, καὶ γυναῖκα μὴ ἐπιποθήσῃς. |
| 22 | Non est caput nequius super caput colubri, | Ὀργὴ καὶ ἀναίδεια καὶ αἰσχύνη μεγάλη, γυνὴ ἐὰν ἐπιχορηγῇ τῷ ἀνδρὶ αὐτῆς. |
| 23 | et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. | Καρδία ταπεινὴ καὶ πρόσωπον σκυθρωπὸν καὶ πληγὴ καρδίας γυνὴ πονηρά· χεῖρες παρειμέναι καὶ γόνατα παραλελυμένα, ἥτις οὐ μακαριεῖ τὸν ἄνδρα αὐτῆς. |
| 24 | Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius | Ἀπὸ γυναικὸς ἀρχὴ ἁμαρτίας, καὶ διʼ αὐτὴν ἀποθνήσκομεν πάντες. |
| 25 | ingemuit vir eius, et audiens suspiravit modicum. | Μὴ δῷς ὕδατι διέξοδον, μηδὲ γυναικὶ πωνηρᾷ ἐξουσίαν. |
| 26 | Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam. | Εἰ μὴ πορεύεται κατὰ χεῖρά σου, ἀπὸ τῶν σαρκῶν σου ἀπότεμε αὐτήν. |
| 27 | Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. | — |
| 28 | Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. | — |
| 29 | Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. | — |
| 30 | Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. | — |
| 31 | Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. | — |
| 32 | Manus debiles et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum. | — |
| 33 | A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. | — |
| 34 | Non des aquae tuae exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. | — |
| 35 | Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. | — |
| 36 | A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. | — |
