Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 32

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 32: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.Ὁ συντήρων νόμον πλεονάζει προσφοράς· θυσιάζων σωτηρίου ὁ προσέχων ἐντολαῖς.
2Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:Ἀνταποδιδοὺς χάριν προσφέρων σεμίδαλιν, καὶ ὁ ποιῶν ἐλεημοσύνην θυσιάζων αἰνέσεως.
3ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.Εὐδοκία Κυρίου ἀποστῆναι ἀπὸ πονηρίας, καὶ ἐξιλασμὸς ἀποστῆναι ἀπὸ ἀδικίας.
4Loquere maior natu: decet enim teΜὴ ὀφθῇς ἐν προσώπῳ Κυρίου κενὸς,
5primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.πάντα γὰρ ταῦτα χάριν ἐντολῆς.
6Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.Προσφορὰ δικαίου λιπαίνει θυσιαστήριον, καὶ ἡ εὐωδία αὐτῆς ἔναντι ὑψίστου.
7Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.Θυσία ἀνδρὸς δικαίου δεκτὴ, καὶ τὸ μνημόσυνον αὐτῆς οὐκ ἐπιλησθήσεται.
8Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.Ἐν ἀγαθῷ ὀφθαλμῷ δόξασον τὸν Κύριον, καὶ μὴ σμικρύνῃς ἀπαρχὴν χειρῶν σου.
9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.Ἐν πάσῃ δόσει ἱλάρωσον τὸ πρόσωπόν σου, καὶ ἐν εὐφροσύνῃ ἁγίασον δεκάτην.
10Adolescens, loquere in tua causa vix.Δὸς ὑψίστῳ κατὰ τὴν δόσιν αὐτοῦ, καὶ ἐν ἀγαθῷ ὀφθαλμῷ καθεύρεμα χειρός.
11Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.Ὅτι Κύριος ἀνταποδιδούς ἐστι, καὶ ἑπταπλάσια ἀνταποδώσει σοι.
12In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens.Μὴ δωροκόπει, οὐ γὰρ προσδέξεται· καὶ μὴ ἔπεχε θυσίᾳ ἀδίκῳ, ὅτι Κύριος κριτής ἐστι, καὶ οὐκ ἔστι παρʼ αὐτῷ δόξα προσώπου.
13In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.Οὐ λήψεται πρόσωπον ἐπὶ πτωχοῦ, καὶ δέησιν ἠδικημένου εἰσακούσεται.
14Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.Οὐ μὴ ὑπερίδῃ ἱκετείαν ὀρφανοῦ, καὶ χήραν ἐὰν ἐκχέῃ λαλιάν.
15Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,Οὐχὶ δάκρυα χήρας ἐπὶ σιαγόνα καταβαίνει, καὶ ἡ καταβόησις ἐπὶ τῷ καταγαγόντι αὐτά;
16et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:Θεραπεύων ἐν εὐδοκίᾳ δεχθήσεται, καὶ ἡ δέησις αὐτοῦ ἕως νεφελῶν συνάψει.
17et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.Προσευχὴ ταπεινοῦ νεφέλας διῆλθε, καὶ ἕως συνεγγίσῃ οὐ μὴ παρακληθῇ, καὶ οὐ μὴ ἀποστῇ ἕως ἐπισκέψηται ὁ ὕψιστος· καὶ κρινεῖ δικαίως, καὶ ποιήσει κρίσιν.
18Qui timet Dominum excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.Καὶ ὁ Κύριος οὐ μὴ βραδύνῃ, οὐδὲ μὴ μακροθυμήσει ἐπʼ αὐτοῖς ἕως ἄν συντρίψῃ ὀσφὺν ἀνελεημόνων· καὶ τοῖς ἔθνεσιν ἀνταποδώσει ἐκδίκησιν, ἕως ἐξάρῃ πλῆθος ὑβριστῶν, καὶ σκῆπτρα ἀδίκων συντρίψῃ,
19Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.ἕως ἀνταποδῷ ἀνθρώπῳ κατὰ τὰς πράξεις αὐτοῦ, καὶ τὰ ἔργα τῶν ἀνθρώπων κατὰ τὰ ἐνθυμήματα αὐτῶν, ἕως κρινῇ τὴν κρίσιν τοῦ λαοῦ αὐτοῦ, καὶ εὐφρανεῖ αὐτοὺς ἐν τῷ ἐλέει αὐτοῦ.
20Qui timent Dominum invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent.Ὡραῖον ἔλεος ἐν καιρῷ θλίψεως αὐτοῦ, ὡς νεφέλαι ὑετοῦ ἐν καιρῷ ἀβροχίας.
21Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.—
22Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:—
23etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.—
24Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis.—
25In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum.—
26Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.—
27In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum.—
28Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…