Collatio
Siracides 24
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, | Ἡ σοφία αἰνέσει ψυχὴν αὐτῆς, καὶ ἐν μέσῳ λαοῦ αὐτῆς καυχήσεται. |
| 2 | et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, | Ἐν ἐκκλησίᾳ ὑψίστου στόμα αὐτῆς ἀνοίξει, καὶ ἔναντι δυνάμεως αὐτοῦ καυχήσεται. |
| 3 | et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, | Ἐγὼ ἀπὸ στόματος ὑψίστου ἐξῆλθον, καὶ ὡς ὁμίχλη κατεκάλυψα γῆν. |
| 4 | et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: | Ἐγὼ ἐν ὑψηλοῖς κατεσκήνωσα, καὶ ὁ θρόνος μου ἐν στύλῳ νεφέλης. |
| 5 | Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. | Γῦρον οὐρανοῦ ἐκύκλωσα μόνη, καὶ ἐν βάθει ἀβύσσων περιεπάτησα. |
| 6 | Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. | Ἐν κύμασι θαλάσσης καὶ ἐν πάσῃ τῇ γῇ, καὶ ἐν παντὶ λαῷ καὶ ἔθνει ἐκτησάμην. |
| 7 | Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. | Μετὰ τούτων πάντων ἀνάπαυσιν ἐζήτησα, καὶ ἐν κληρονομίᾳ τίνος αὐλισθήσομαι. |
| 8 | Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi. | Τότε ἐνετείλατό μοι ὁ κτίστης ἁπάντων, καὶ ὁ κτίσας με κατέπαυσε τὴν σκηνήν μου, καὶ εἶπεν, ἐν Ἰακὼβ κατασκήνωσον, καὶ ἐν Ἰσραὴλ κατακληρονομήθητι. |
| 9 | Et in omni terra steti: et in omni populo, | Πρὸ τοῦ αἰῶνος ἀπʼ ἀρχῆς ἔκτισέ με, καὶ ἕως αἰῶνος οὐ μὴ ἐκλίπω. |
| 10 | et in omni gente primatum habui: | Ἐν σκηνῇ ἁγίᾳ ἐνώπιον αὐτοῦ ἐλειτούργησα, καὶ οὕτως ἐν Σιὼν ἐστηρίχθην. |
| 11 | et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. | Ἐν πόλει ἠγαπημένῃ ὁμοίως με κατέπαυσε, καὶ ἐν Ἰερουσαλὴμ ἡ ἐξουσία μου. |
| 12 | Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. | Καὶ ἐῤῥίζωσα ἐν λαῷ δεδοξασμένῳ, ἐν μερίδι Κυρίου κληρονομίας αὐτοῦ. |
| 13 | Et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israël haereditare, et in electis meis mitte radices. | Ὡς κέδρος ἀνυψώθην ἐν Λιβάνῳ, καὶ ὡς κυπάρισσος ἐν ὄρεσιν Ἀερμών. |
| 14 | Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi. | Ὡς φοῖνιξ ἀνυψώθην ἐν αἰγιαλοῖς, καὶ ὡς φυτὰ ῥόδου ἐν Ἱεριχῶ· ὡς ἐλαία εὐπρεπὴς ἐν πεδίῳ, καὶ ἀνυψώθην ὡς πλάτανος. |
| 15 | Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. | Ὡς κιννάμωμον καὶ ἀσπάλαθος ἀρωμάτων δέδωκα ὀσμὴν, καὶ ὡς σμύρνα ἐκλεκτὴ διέδωκα εὐωδίαν· ὡς χαλβάνη καὶ ὄνυξ καὶ στακτὴ, καὶ ὡς λιβάνου ἀτμὶς ἐν σκηνῇ. |
| 16 | Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. | Ἐγὼ ὡς τερέμινθος ἐξέτεινα κλάδους μου, καὶ οἱ κλάδοι μου κλάδοι δόξης καὶ χάριτος. |
| 17 | Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: | Ἐγὼ ὡς ἄμπελος βλαστήσασα χάριν, καὶ τὰ ἄνθη μου καρπὸς δόξης καὶ πλούτου. |
| 18 | quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho: | — |
| 19 | quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. | Προσέλθετε πρὸς μὲ οἱ ἐπιθυμοῦντές μου, καὶ ἀπὸ τῶν γεννημάτων μου ἐμπλήσθητε. |
| 20 | Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: | Τὸ γὰρ μνημόσυνόν μου ὑπὲρ μέλι γλυκύ, καὶ ἡ κληρονομία μου ὑπὲρ μέλιτος κηροῦ. |
| 21 | et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. | Οἱ ἐσθίοντές με ἔτι πεινάσουσι, καὶ οἱ πίνοντές με ἔτι διψήσουσιν. |
| 22 | Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. | Ὁ ὑπακούων μου οὐκ αἰσχυνθήσεται, καὶ οἱ ἐργαζόμενοι ἐν ἐμοὶ οὐχ ἁμαρτήσουσι. |
| 23 | Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. | Ταῦτα πάντα βίβλος διαθήκης Θεοῦ ὑψίστου, νόμον ὃν ἐνετείλατο Μωυσῆς, κληρονομίαν συναγωγαῖς Ἰακώβ. |
| 24 | Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. | — |
| 25 | In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. | Ὁ πιμπλῶν ὡς Φεισὼν σοφίαν, καὶ ὡς Τίγρις ἐν ἡμέραις νέων· |
| 26 | Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: | ὁ ἀναπληρῶν ὡς Εὐφράτης σύνεσιν, καὶ ὡς Ἰορδάνης ἐν ἡμέραις θερισμοῦ· |
| 27 | spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. | ὁ ἐκφαίνων ὡς φῶς παιδείαν, ὡς Γηὼν ἐν ἡμέραις τρυγητοῦ. |
| 28 | Memoria mea in generatione saeculorum. | Οὐ συνετέλεσεν ὁ πρῶτος γνῶναι αὐτὴν, καὶ οὕτως ὁ ἔσχατος οὐκ ἐξιχνίασεν αὐτήν· |
| 29 | Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. | Ἀπὸ γὰρ θαλάσσης ἐπληθύνθη διανόημα αὐτῆς, καὶ ἡ βουλὴ αὐτῆς ἀπὸ ἀβύσσου μεγάλης. |
| 30 | Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt: | Κᾀγὼ ὡς διώρυξ ἀπὸ ποταμοῦ, καὶ ὡς ὑδραγωγὸς ἐξῆλθον εἰς παράδεισον. |
| 31 | qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. | Εἶπα, ποτιῶ μου τὸν κῆπον, καὶ μεθύσω μου τὴν πρασιάν· καὶ ἰδοὺ ἐγένετό μοι ἡ διώρυξ εἰς ποταμὸν, καὶ ὁ ποταμός μου ἐγένετο εἰς θάλασσαν. |
| 32 | Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. | Ἔτι παιδείαν ὡς ὄρθρον φωτιῶ, καὶ ἐκφανῶ αὐτὰ ἕως εἰς μακράν. |
| 33 | Legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, et haereditatem domui Iacob, et Israël promissiones. | Ἔτι διδασκαλίαν ὡς προφητείαν ἐκχεῶ, καὶ καταλείψω αὐτὴν εἰς γενεὰς αἰώνων. |
| 34 | Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. | Ἴδετε ὅτι οὐκ ἐμοὶ μόνῳ ἐκοπίασα, ἀλλὰ πᾶσι τοῖς ἐκζητοῦσιν αὐτήν. |
| 35 | Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: | — |
| 36 | qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis: | — |
| 37 | qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae. | — |
| 38 | Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. | — |
| 39 | A mari enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius ab abysso magna. | — |
| 40 | Ego sapientiam effudi flumina: | — |
| 41 | ego quasi trames aquae immensae de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. | — |
| 42 | Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. | — |
| 43 | Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: | — |
| 44 | quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. | — |
| 45 | Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. | — |
| 46 | Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. | — |
| 47 | Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. | — |
