Collatio
Siracides 2
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. | Τεκνὸν εἰ προσέρχῃ δουλεύειν Κυρίῳ Θεῷ, ἑτοίμασον τὴν ψυχήν σου εἰς πειρασμόν. |
| 2 | Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. | Εὔθυνον τὴν καρδίαν σου καὶ καρτέρησον, καὶ μὴ σπεύσῃς ἐν καιρῷ ἐπαγωγῆς. |
| 3 | Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. | Κολλήθητι αὐτῷ καὶ μὴ ἀποστῇς, ἵνα αὐξηθῇς ἐπʼ ἐσχάτων σου. |
| 4 | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: | Πᾶν ὃ ἐὰν ἐπαχθῇ σοι, δέξαι, καὶ ἐν ἀλλάγμασι ταπεινώσεώς σου μακροθύμησον. |
| 5 | quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | Ὅτι ἐν πυρὶ δοκιμάζεται χρυσὸς, καὶ ἄνθρωποι δεκτοὶ ἐν καμίνῳ ταπεινώσεως. |
| 6 | Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. | Πίστευσον αὐτῷ καὶ ἀντιλήψεταί σου, εὔθυνον τὰς ὁδούς σου καὶ ἔλπισον ἐπʼ αὐτόν. |
| 7 | Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. | Οἱ φοβούμενοι τὸν Κύριον, ἀναμείνατε τὸ ἔλεος αὐτοῦ, καὶ μὴ ἐκκλίνητε ἵνα μὴ πέσητε. |
| 8 | Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. | Οἱ φοβούμενοι Κύριον πιστεύσατε αὐτῷ, καὶ οὐ μὴ πταίσῃ ὁ μισθὸς ὑμῶν. |
| 9 | Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. | Οἱ φοβούμενοι Κύριον ἐλπίσατε εἰς ἀγαθὰ, καὶ εἰς εὐφροσύνην αἰῶνος καὶ ἐλέους. |
| 10 | Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. | Ἐμβλέψατε εἰς ἀρχαίας γενεὰς καὶ ἴδετε, τίς ἐνεπίστευσε Κυρίῳ καὶ κατῃσχύνθη; ἢ τίς ἐνέμεινε τῷ φόβῳ αὐτοῦ καὶ ἐγκατελείφθη; ἢ τίς ἐπεκαλέσατο αὐτὸν, καὶ ὑπερεῖδεν αὐτόν; |
| 11 | Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. | Διότι οἰκτίρμων καὶ ἐλεήμων ὁ Κύριος, καὶ ἀφίησιν ἁμαρτίας, καὶ σώζει ἐν καιρῷ θλίψεως. |
| 12 | Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? | Οὐαὶ καρδίαις δειλαῖς, καὶ χερσὶ παρειμέναις, καὶ ἁμαρτωλῷ ἐπιβαίνοντι ἐπὶ δύο τρίβους. |
| 13 | Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | Οὐαὶ καρδίᾳ παρειμένῃ, ὅτι οὐ πιστεύει, διὰ τοῦτο οὐ σκεπασθήσεται. |
| 14 | Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis! | Οὐαὶ ὑμῖν τοῖς ἀπολωλεκόσι τὴν ὑπομονὴν, καὶ τί ποιήσετε ὅταν ἐπισκέπτηται ὁ Κύριος; |
| 15 | Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo! | Οἱ φοβούμενοι Κύριον οὐκ ἀπειθήσουσι ῥημάτων αὐτοῦ, καὶ οἱ ἀγαπῶντες αὐτὸν συντηπήσουσι τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ. |
| 16 | Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas! | Οἱ φοβούμενοι Κύριον ζητήσουσιν εὐδοκίαν αὐτοῦ, καὶ οἱ ἀγαπῶντες αὐτὸν ἐμπλησθήσονται τοῦ νόμου. |
| 17 | Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus? | Οἱ φοβούμενοι Κύριον ἐτοιμάσουσι καρδίας αὐτῶν, καὶ ἐνώπιον αὐτοῦ παπεινώσουσι τὰς ψυχὰς αὐτῶν. |
| 18 | Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. | Ἐμπεσούμεθα εἰς χεῖρας Κυρίου, καὶ οὐκ εἰς χεῖρας ἀνθρώπων· ὡς γὰρ ἡ μεγαλωσύνη αὐτοῦ, οὕτως καὶ τὸ ἔλεος αὐτοῦ. |
| 19 | Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. | — |
| 20 | Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | — |
| 21 | Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, | — |
| 22 | dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. | — |
| 23 | Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. | — |
