Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 10

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 10: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.Κριτὴς σοφὸς παιδεύσει τὸν λαὸν αὐτοῦ, καὶ ἡγεμονία συνετοῦ τεταγμένη ἔσται.
2Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.Κατὰ τὸν κριτὴν τοῦ λαοῦ αὐτοῦ οὕτως καὶ οἱ λειτουργοὶ αὐτοῦ, καὶ κατὰ τὸν ἡγούμενον τῆς πόλεως πάντες οἱ κατοικοῦντες αὐτήν.
3Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.Βασιλεὺς ἀπαίδευτος ἀπολεῖ τὸν λαὸν αὐτοῦ, καὶ πόλις οἰκισθήσεται ἐν συνέσει δυναστῶν.
4In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.Ἐν χειρὶ Κυρίου ἐξουσία τῆς γῆς, καὶ τὸν χρήσιμον ἐγερεῖ εἰς καιρὸν ἐπʼ αὐτῆς.
5In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.Ἐν χειρὶ Κυρίου εὐοδία ἀνδρὸς, καὶ προσώπῳ γραμματέως ἐπιθήσει δόξαν αὐτοῦ.
6Omnis iniuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus iniuriae.Ἐπὶ παντὶ ἀδικήματι μὴ μηνιάσῃς τῷ πλησίον, καὶ μὴ πράσσε μηδὲν ἐν ἔργοις ὕβρεως.
7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.Μισητὴ ἔναντι Κυρίου καὶ ἀνθρώπων ὑπερηφανία, καὶ ἐξ ἀμφοτέρων πλημμελήσει ἄδικα.
8Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos.Βασιλεία ἀπὸ ἔθνους εἰς ἔθνος μετάγεται, διὰ ἀδικίας καὶ ὕβρεις καὶ χρήματα.
9Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?Τί ὑπερηφανεύεται γῆ καὶ σποδός; ὅτι ἐν ζωῇ ἔῤῥιψα τὰ ἐνδόσθια αὐτοῦ.
10Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua.Μακρὸν ἀῤῥώστημα σκώπτει ἰατρὸς, καὶ βασιλεὺς σήμερον, καὶ αὔριον τελευτήσει.
11Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.Ἐν γὰρ τῷ ἀποθανεῖν ἄνθρωπον, κληρονομήσει ἑρπετὰ καὶ θηρία καὶ σκώληκας.
12Brevem languorem praecidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.Ἀρχὴ ὑπερηφανίας, ἀνθρώπου ἀφισταμένου ἀπὸ Κυρίου, καὶ ἀπὸ τοῦ ποιήσαντος αὐτὸν ἀπέστη ἡ καρδία αὐτοῦ.
13Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes.Ὅτι ἀρχὴ ὑπερηφανίας ἁμαρτία, καὶ ὁ κρατῶν αὐτῆς ἐξομβρήσει βδέλυγμα· διὰ τοῦτο παρεδόξασε Κύριος τὰς ἐπαγωγὰς, καὶ κατέστρεψεν εἰς τέλος αὐτούς.
14Initium superbiae hominis apostatare a Deo:Θρόνους ἀρχόντων καθεῖλεν ὁ Κύριος, καὶ ἐκάθισε πρᾳεῖς ἀντʼ αὐτῶν.
15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.Ῥίζας ἐθνῶν ἐξέτιλεν ὁ Κύριος, καὶ ἐφύτευσε ταπεινοὺς ἀντʼ αὐτῶν.
16Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.χώρας ἐθνῶν κατέστρεψεν ὁ Κύριος, καὶ ἀπώλεσεν αὐτὰς ἕως θεμελίων γῆς.
17Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.Ἐξήρανεν ἐξ αὐτῶν καὶ ἀπώλεσεν αὐτοὺς, καὶ κατέπαυσεν ἀπὸ γῆς τὸ μνημόσυνον αὐτῶν.
18Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.Οὐκ ἔκτισται ἀνθρώποις ὑπερηφανία, οὐδὲ ὀργὴ θυμοῦ γεννήμασιν γυναικῶν.
19Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.Σπέρμα ἔντιμον ποίον; σπέρμα ἀνθρώπου· σπέρμα ἔντιμον ποῖον; οἱ φοβούμενοι τὸν Κύριον· σπέρμα ἄτιμον ποῖον; σπέρμα ἀνθρώπου· σπέρμα ἄτιμον ποῖον; οἱ παραβαίνοντες ἐντολάς.
20Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.Ἐν μέσῳ ἀδελφῶν ὁ ἡγούμενος αὐτῶν ἔντιμος, καὶ οἱ φοβούμενοι Κύριον ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ.
21Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.—
22Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.Πλούσιος καὶ ἔνδοξος καὶ πτωχὸς, τὸ καύχημα αὐτῶν φόβος Κυρίου.
23Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.Οὐ δίκαιον ἀτιμάσαι πτωχὸν συνετὸν, καὶ οὐ καθήκει δοξάσαι ἄνδρα ἁμαρτωλόν.
24In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius.Μεγιστὰν καὶ κριτὴς καὶ δυνάστης δοξασθήσεται, καὶ οὐκ ἔστιν αὐτῶν τις μείζων τοῦ φοβουμένου τὸν Κύριον.
25Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.Οἰκέτῃ σοφῷ ἐλεύθεροι λειτουργήσουσι, καὶ ἀνὴρ ἐπιστήμων οὐ γογγύσει.
26Noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.Μὴ σοφίζου ποιῆσαι τὸ ἔργον σου, καὶ μὴ δοξάζου ἐν καιρῷ στενοχωρίας σου.
27Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo qui timet Deum.Κρείσσων ἐργαζόμενος ἐν πᾶσιν, ἢ περιπατῶν, ἢ δοξαζόμενος καὶ ἀπορῶν ἄρτων.
28Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.Τέκνον, ἐν πρᾳΰτητι δόξασον τὴν ψυχήν σου, καὶ δὸς αὐτῇ τιμὴν κατὰ τὴν ἀξίαν αὐτῆς.
29Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiae.Τὸν ἁμαρτάνοντα εἰς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ τίς δικαιώσει; καὶ τίς δοξάσει τὸν ἀτιμάζοντα τὴν ζωὴν αὐτοῦ;
30Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.Πτωχὸς δοξάζεται διʼ ἐπιστήμην αὐτοῦ, καὶ πλούσιος δοξάζεται διὰ τὸν πλοῦτον αὐτοῦ.
31Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.Ὁ δὲ δοξαζόμενος ἐν πτωχείᾳ, καὶ ἐν πλούτῳ ποσαχῶς; καὶ ὁ ἄδοξος ἐν πλούτῳ, καὶ ἐν πτωχείᾳ ποσαχῶς;
32Peccantem in animam suam quis iustificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?—
33Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.—
34Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…