Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 15

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 15: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est iustitiae apprehendet illam:Ὁ φοβούμενος Κύριον ποιήσει αὐτὸ, καὶ ὁ ἐγκρατὴς τοῦ νόμου καταλήψεται αὐτήν·
2et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.καὶ ὑπαντήσεται αὐτῷ ὡς μήτηρ, καὶ ὡς γυνὴ παρθενίας προσδέξεται αὐτόν·
3Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:ψωμιεῖ αὐτὸν ἄρτον συνέσεως, καὶ ὕδωρ σοφίας ποτίσει αὐτόν.
4et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,Στηριχθήσεται ἐπʼ αὐτὴν καὶ οὐ μὴ κλιθῇ, καὶ ἐπʼ αὐτῆς ἐφέξει καὶ οὐ μὴ καταισχυνθῇ.
5et in medio ecclesiae aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum.Καὶ ὑψώσει αὐτὸν παρὰ τοὺς πλησίον αὐτοῦ, καὶ ἐν μέσῳ ἐκκλησίας ἀνοίξει στόμα αὐτοῦ.
6Iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum.Εὐφροσύνην καὶ στέφανον ἀγαλλιάματος καὶ ὄνομα αἰώνιον κατακληρονομήσει.
7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.Οὐ μὴ καταλήψονται αὐτὴν ἄνθρωποι ἀσύνετοι, καὶ ἄνδρες ἁμαρτωλοὶ οὐ μὴ ἴδωσιν αὐτήν.
8Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.Μακράν ἐστιν ὑπερηφανίας, καὶ ἄνδρες ψεῦσται οὐ μὴ μνησθήσονται αὐτῆς.
9Non est speciosa laus in ore peccatoris,Οὐχ ὡραῖος αἶνος ἐν στόματι ἁμαρτωλοῦ, ὅτι οὐ παρὰ Κυρίου ἀπεστάλη.
10quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.Ἐν γὰρ σοφίᾳ ῥηθήσεται αἶνος, καὶ ὁ Κύριος εὐοδώσει αὐτόν.
11Non dixeris: Per Deum abest: quae enim odit ne feceris.Μὴ εἴπῃς, ὅτι διὰ Κύριον ἀπέστην· ἃ γὰρ ἐμίσησεν, οὐ ποιήσεις.
12Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.Μὴ εἴπῃς, ὅτι αὐτός με ἐπλάνησεν· οὐ γὰρ χρείαν ἔχει ἀνδρὸς ἁμαρτωλοῦ.
13Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.Πᾶν βδέλυγμα ἐμίσησε Κύριος, καὶ οὐκ ἔστιν ἀγαπητὸν τοῖς φοβουμένοις αὐτόν.
14Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:Αὐτὸς ἐξ ἀρχῆς ἐποίησεν ἄνθρωπον, καὶ ἀφῆκεν αὐτὸν ἐν χειρὶ διαβουλίου αὐτοῦ.
15adiecit mandata et praecepta sua.Ἐὰν θέλῃς, συντηρήσεις ἐντολὰς, καὶ πίστιν ποιῆσαι εὐδοκίας.
16Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.Παρέθηκέ σοι πῦρ καὶ ὕδωρ, οὗ ἐὰν θέλῃς ἐκτενεῖς τὴν χεῖρά σου.
17Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.Ἔναντι ἀνθρώπων ἡ ζωὴ καὶ ὁ θάνατος, καὶ ὃ ἐὰν εὐδοκήσῃ δοθήσεται αὐτῷ.
18Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:Ὅτι πολλὴ σοφία τοῦ Κυρίου, ἰσχυρὸς ἐν δυναστείᾳ καὶ βλέπων τὰ πάντα.
19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.Καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ ἐπὶ τοὺς φοβουμένους αὐτὸν, καὶ αὐτὸς ἐπιγνώσεται πᾶν ἔργον ἀνθρώπου.
20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.Καὶ οὐκ ἐνετείλατο οὐδενὶ ἀσεβεῖν, καὶ οὐκ ἔδωκεν ἄνεσιν οὐδενὶ ἁμαρτάνειν.
21Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:—
22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…