Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 26

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 26: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.Γυναικὸς ἀγαθῆς μακάριος ὁ ἀνὴρ, καὶ ἀριθμὸς τῶν ἡμερῶν αὐτοῦ διπλάσιος.
2Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.Γυνὴ ἀνδρεία εὐφραίνει τὸν ἄνδρα αὐτῆς, καὶ τὰ ἔτη αὐτοῦ πληρώσει ἐν εἰρήνῃ.
3Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:Γυνὴ ἀγαθὴ μερὶς ἀγαθὴ, ἐν μερίδι φοβουμένων Κύριον δοθήσεται.
4divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.Πλουσίου δὲ καὶ πτωχοῦ καρδία ἀγαθὴ, ἐν παντὶ καιρῷ πρόσωπον ἱλαρόν.
5A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:Ἀπὸ τριῶν εὐλαβήθη ἡ καρδία μου, καὶ ἐπὶ τῷ τετάρτῳ προσώπῳ ἐδεήθην· διαβολὴν πόλεως, καὶ ἐκκλησίαν ὄχλου, καὶ καταψευσμὸν ὑπὲρ θάνατον, πάντα μοχθηρά.
6delaturam civitatis, et collectionem populi:Ἄλγος καρδίας καὶ πένθος γυνὴ ἀντίζηλος ἐπὶ γυναικὶ, καὶ μάστιξ γλώσσης πᾶσιν ἐπικοινωνοῦσα.
7calumniam mendacem super mortem omnia gravia:Βοοζύγιον σαλευόμενον γυνὴ πονηρὰ, ὁ κρατῶν αὐτῆς ὡς ὁ δρασσόμενος σκορπίου.
8dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.Ὀργὴ μεγάλη γυνὴ μέθυσος, καὶ ἀσχημοσύνην αὐτῆς οὐ συγκαλύψει.
9In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans.Πορνεία γυναικὸς ἐν μετεωρισμοῖς ὀφθαλμῶν, καὶ ἐν τοῖς βλεφάροις αὐτῆς γνωσθήσεται.
10Sicut boum iugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.Ἐπὶ θυγατρὶ ἀδιατρέπτῳ στερέωσον φυλακὴν, ἵνα μὴ εὑροῦσα ἄνεσιν ἑαυτῇ χρήσηται.
11Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur.Ὀπίσω ἀναιδοῦς ὀφθαλμοῦ φύλαξαι, καὶ μὴ θαυμάσῃς ἐὰν εἰς σὲ πλημμελήσῃ·
12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.Ὡς διψῶν ὁδοιπόρος τὸ στόμα ἀνοίγει, καὶ ἀπὸ παντὸς ὕδατος τοῦ σύνεγγυς πίεται, κατέναντι παντὸς πασσάλου καθήσεται, καὶ ἔναντι βέλους ἀνοίξει φαρέτραν.
13In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.Χάρις γυναικὸς τέρψει τὸν ἄνδρα αὐτῆς, καὶ τὰ ὀστᾶ αὐτοῦ πιανεῖ ἡ ἐπιστήμη αὐτῆς.
14Ab omni irreverentia oculorum eius cave, et ne mireris si te neglexerit.Δόσις Κυρίου γυνὴ σιγηρὰ, καὶ οὐκ ἐστιν ἀντάλλαγμα πεπαιδευμένης ψυχῆς.
15Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.Χάρις ἐπὶ χάριτι γυνὴ αἰσχυντηρὰ, καὶ οὐκ ἔστι σταθμὸς πᾶς ἄξιος ἐγκρατοῦς ψυχῆς.
16Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.Ἥλιος ἀνατέλλων ἐν ὑψίστοις Κυρίου, καὶ κάλλος ἀγαθῆς γυναικὸς ἐν κόσμῳ οἰκίας αὐτοῦ.
17Disciplina illius datum Dei est.Λύχνος ἐκλάμπων ἐπὶ λυχνίας ἁγίας, καὶ κάλλος προσώπου ἐπὶ ἡλικίᾳ στασίμῃ.
18Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae.Στύλοι χρύσεοι ἐπὶ βάσεως ἀργυρᾶς, καὶ πόδες ὡραῖοι ἐπὶ στέρνοις εὐσταθοῦς.
19Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.—
20Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.—
21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.—
22Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem.—
23Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.—
24Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.—
25In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:—
26vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus;—
27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphaeam.—
28Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum.Επὶ δυσὶ λελύπηται ἡ καρδία μου, καὶ ἐπὶ τῷ τρίτῳ θυμός μοι ἐπῆλθεν· ἀνὴρ πολεμιστὴς ὑστερῶν διʼ ἔνδειαν, καὶ ἄνδρες συνετοὶ ἐὰν σκυβαλισθῶσιν· ἐπανάγων ἀπὸ δικαιοσύνης ἐπὶ ἁμαρτίαν, ὁ Κύριος ἑτοιμάσει εἰς ῥομφαίαν αὐτόν.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…