Collatio
Siracides 4
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. | Τέκνον, τὴν ζωὴν τοῦ πτωχοῦ μὴ ἀποστερήσῃς, καὶ μὴ παρελκύσῃς ὀφθαλμοὺς ἐπιδεεῖς. |
| 2 | Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. | ψυχὴν πεινῶσαν μὴ λυπήσῃς, καὶ μὴ παροργίσῃς ἄνδρα ἐν ἀπορίᾳ αὐτοῦ. |
| 3 | Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. | Καρδίαν παροργισμένην μὴ προσταράξῃς, καὶ μὴ παρελκύσῃς δόσιν προσδεομένου. |
| 4 | Rogationem contribulati ne abiicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. | Ἱκέτην θλιβόμενον μὴ ἀπαναίνου, καὶ μὴ ἀποστρέψῃς τὸ πρόσωπόν σου ἀπὸ πτωχοῦ. |
| 5 | Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere. | Ἀπὸ δεομένου μὴ ἀποστρέψῃς ὀφθαλμόν, καὶ μὴ δῷς τόπον ἀνθρώπῳ καταράσασθαί σε. |
| 6 | Maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. | Καταρωμένου γάρ σε ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ, τῆς δεήσεως αὐτοῦ ἐπακούσεται ὁ ποιήσας αὐτόν. |
| 7 | Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. | Προσφιλῆ συναγωγῇ σεαυτὸν ποίει, καὶ μεγιστᾶνι ταπεινοῦ τὴν κεφαλήν σου. |
| 8 | Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. | Κλῖνον πτωχῷ τὸ οὖς σου, καὶ ἀποκρίθητι αὐτῷ εἰρηνικὰ ἐν πρᾳΰτητι. |
| 9 | Libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. | Ἐξελοῦ ἀδικούμενον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος, καὶ μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῷ κρίνειν σε. |
| 10 | In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: | Γίνου ὀρφανοῖς ὡς πατὴρ, καὶ ἀντὶ ἀνδρὸς τῇ μητρὶ αὐτῶν· καὶ ἔσῃ ὡς υἱὸς ὑψίστου, καὶ ἀγαπήσει σε μᾶλλον ἡ μήτηρ σου. |
| 11 | et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. | Ἡ σοφία υἱοὺς ἑαυτῇ ἀνύψωσε, καὶ ἐπιλαμβάνεται τῶν ζητούντων αὐτήν· |
| 12 | Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et praeibit in via iustitiae. | ὁ ἀγαπῶν αὐτὴν ἀγαπᾷ ζωὴν, καὶ οἱ ὀρθρίζοντες πρὸς αὐτὴν ἐμπλησθήσονται εὐφροσύνης. |
| 13 | Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem eius. | Ὁ κρατῶν αὐτῆς κληρονομήσει δόξαν, καὶ οὗ εἰσπορεύεται εὐλογήσει Κύριος. |
| 14 | Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt: et quo introibit benedicet Deus. | Οἱ λατρεύοντες αὐτῇ λειτουργήσουσιν Ἁγίῳ, καὶ τοὺς ἀγαπῶντας αὐτὴν ἀγαπᾷ ὁ Κύριος. |
| 15 | Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. | Ὁ ὑπακούων αὐτῆς κρινεῖ ἔθνη, καὶ ὁ προσελθὼν αὐτῇ κατασκηνώσει πεποιθώς. |
| 16 | Qui audit illam iudicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens. | Ἐὰν ἐμπιστεύσῃς, κατακληρονομήσεις αὐτὴν, καὶ ἐν κατασχέσει ἔσονται αἱ γενεαὶ αὐτοῦ. |
| 17 | Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius: | Ὅτι διεστραμμένως πορεύεται μετʼ αὐτοῦ ἐν πρώτοις· φόβον δὲ καὶ δειλίαν ἐπάξει ἐπʼ αὐτὸν, καὶ βασανίσει αὐτὸν ἐν παιδιᾷ αὐτῆς, ἕως οὗ ἐμπιστεύσῃ τῇ ψυχῇ αὐτοῦ, καὶ πειράσῃ αὐτὸν ἐν τοῖς δικαιώμασιν αὐτῆς. |
| 18 | quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. | Καὶ πάλιν ἐπανήξει κατʼ εὐθεῖαν πρὸς αὐτὸν, καὶ εὐφρανεῖ αὐτὸν, καὶ ἀποκαλύψει αὐτῷ τὰ κρυπτὰ αὐτῆς. |
| 19 | Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius. | Ἐὰν ἀποπλανηθῇ, ἐγκαταλείψει αὐτὸν, καὶ παραδώσει αὐτὸν εἰς χεῖρας πτώσεως αὐτοῦ. |
| 20 | Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum: | Συντήρησον καιρὸν καὶ φύλαξαι ἀπὸ πονηροῦ, καὶ περὶ τῆς ψυχῆς σου μὴ αἰσχυνθῇς. |
| 21 | et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae. | Ἔστι γὰρ αἰσχύνη ἐπάγουσα ἁμαρτίαν, καὶ ἔστιν αἰσχύνη δόξα καὶ χάρις. |
| 22 | Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui. | Μὴ λάβῃς πρόσωπον κατὰ τῆς ψυχῆς σου, καὶ μὴ ἐντραπῇς εἰς πτῶσίν σου. |
| 23 | Fili, conserva tempus, et devita a malo. | Μὴ κωλύσῃς λόγον ἐν καιρῷ σωτηρίας, |
| 24 | Pro anima tua ne confundaris dicere verum: | ἐν γὰρ λόγῳ γνωσθήσεται σοφία, καὶ παιδεία ἐν ῥήματι γλώσσης. |
| 25 | est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. | Μὴ ἀντίλεγε τῇ ἀληθείᾳ, καὶ περὶ τῆς ἀπαιδευσίας σου ἐντράπηθι. |
| 26 | Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. | Μὴ αἰσχυνθῇς ὁμολογῆσαι ἐφʼ ἁμαρτίαις σου, καὶ μὴ βιάζου ῥοῦν ποταμοῦ. |
| 27 | Ne reverearis proximum tuum in casu suo, | Καὶ μὴ ὑποστρώσῃς σεαυτὸν ἀνθρώπῳ μωρῷ, καὶ μὴ λάβῃς πρόσωπον δυνάστου. |
| 28 | nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: | Ἕως τοῦ θανάτου ἀγώνισαι περὶ τῆς ἀληθείας, καὶ Κύριος ὁ Θεὸς πολεμήσει ὑπὲρ σοῦ. |
| 29 | in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustitiae. | Μὴ γίνου τραχὺς ἐν γλώσσῃ σου, καὶ νωθρὸς καὶ παρειμένος ἐν τοῖς ἔργοις σου. |
| 30 | Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. | Μὴ ἴσθι ὡς λέων ἐν τῷ οἴκῳ σου, καὶ φαντασιοκοπῶν ἐν τοῖς οἰκέταις σου. |
| 31 | Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato. | Μὴ ἔστω ἡ χείρ σου ἐκτεταμένη εἰς τὸ λαβεῖν, καὶ ἐν τῷ ἀποδιδόναι συνεσταλμένη. |
| 32 | Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. | — |
| 33 | Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. | — |
| 34 | Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. | — |
| 35 | Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi. | — |
| 36 | Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. | — |
