Collatio
Siracides 31
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. | Κέναι ἐλπίδες καὶ ψευδεῖς ἀσυνέτῳ ἀνδρὶ, καὶ ἐνύπνια ἀναπτεροῦσιν ἄφρονας. |
| 2 | Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. | Ὡς δρασσόμενος σκιᾶς καὶ διώκων ἄνεμον, οὕτως ὁ ἐπέχων ἐνυπνίοις. |
| 3 | Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis. | Τοῦτο κατὰ τούτου ὅρασις ἐνυπνίων, κατέναντι πρωσώπου ὁμοίωμα προσώπου. |
| 4 | Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. | Ἀπὸ ἀκαθάρτου τί καθαρισθήσεται; καὶ ἀπὸ ψευδοῦς τί ἀληθεύσει; |
| 5 | Qui aurum diligit non iustificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. | Μαντεῖαι καὶ οἰωνισμοὶ καὶ ἐνύπνια, μάταιά ἐστι, καὶ ὡς ὠδινούσης φαντάζεται καρδία. |
| 6 | Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. | Ἐὰν μὴ παρὰ ὑψίστου ἀποσταλῇ ἐν ἐπισκοπῇ, μὴ δῷς εἰς αὐτὰ τὴν καρδίαν σου. |
| 7 | Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo. | Πολλοὺς ἐπλάνησε τὰ ἐνύπνια, καὶ ἐξέπεσον ἐλπίζοντες ἐπʼ αὐτοῖς. |
| 8 | Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. | Ἄνευ ψεύδους συντελεσθήσεται νόμος, καὶ σοφία στόματι πιστῷ τελείωσις. |
| 9 | Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. | Ἀνὴρ πεπαιδευμένος ἔγνω πολλὰ, καὶ ὁ πολύπειρος ἐκδιηγήσεται σύνεσιν. |
| 10 | Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. | Ὃς οὐκ ἐπειράθη ὀλίγα οἶδεν, ὁ δὲ πεπλανημένος πληθυνεῖ πανουργίαν. |
| 11 | Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. | Πολλὰ ἑώρακα ἐν τῇ ἀποπλανήσει μου, καὶ πλείονα τῶν λόγων μου, σύνεσίς μου. |
| 12 | Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. | Πλεονάκις ἕως θανάτου ἐκινδύνευσα, καὶ διεσώθην τούτων χάριν. |
| 13 | Non dicas sic: Multa sunt, quae super illam sunt. | Πνεῦμα φοβουμένων Κυρὶον ζήσεται, ἡ γὰρ ἐλπὶς αὐτῶν ἐπὶ τὸν σώζοντα αὐτούς. |
| 14 | Memento quoniam malus est oculus nequam. | Ὁ φοβούμενος Κύριον οὐ μὴ εὐλαβηθήσεται, καὶ οὐ μὴ δειλιάσῃ, ὅτι αὐτὸς ἐλπὶς αὐτοῦ. |
| 15 | Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. | Φοβουμένου τὸν Κύριον μακαρία ἡ ψυχή· τίνι ἐπέχει, καὶ τίς ἀντιστήριγμα αὐτοῦ; |
| 16 | Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. | Οἱ ὀφθαλμοὶ Κυρίου ἐπὶ τοὺς ἀγαπῶντας αὐτὸν, ὑπερασπισμὸς δυναστείας καὶ στήριγμα ἰσχύος, σκέπη ἀπὸ καύσωνος καὶ σκέπη ἀπὸ μεσημβρίας, φυλακὴ ἀπὸ προσκόμματος καὶ βοήθεια ἀπὸ πτώματος, ἀνυψῶν ψυχὴν καὶ φωτίζων ὀφθαλμοὺς. |
| 17 | Ne comprimaris in convivio. | ἴασιν διδοὺς, ζωὴν καὶ εὐλογίαν. |
| 18 | Intellige quae sunt proximi tui ex teipso. | Θυσιάζων ἐξ ἀδίκου, προσφορὰ μεμωκημένη, καὶ οὐκ εἰς εὐδοκίαν μωκήματα ἀνόμων. |
| 19 | Utere quasi homo frugi his quae tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. | Οὐκ εὐδοκεῖ ὁ ὕψιστος ἐν προσφοραῖς ἀσεβῶν, οὐδὲ ἐγ πλήθει θυσιῶν ἐξιλάσκεται ἁμαρτίας. |
| 20 | Cessa prior causa disciplinae: et noli nimius esse, ne forte offendas. | Θύων υἱὸν ἔναντι τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, ὁ προσάγων θυσίαν ἐκ χρημάτων πενήτων. |
| 21 | Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. | Ἄρτος ἐπιδεομένων, ζωὴ πτωχῶν, ὁ ἀποστερῶν αὐτὴν ἄνθρωπος αἱμάτων. |
| 22 | Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. | Φὸνεύων τὸν πλησίον ὁ ἀφαιρούμενος συμβίωσιν, καὶ ἐκχέων αἷμα ὁ ἀποστερῶν μισθὸν μισθίου. |
| 23 | Vigilia, cholera et tortura viro infrunito, | Εἷς οἰκοδομῶν, καὶ εἷς καθαιρῶν, τί ὠφέλησαν πλεῖον ἢ κόπους; |
| 24 | somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. | Εἷς εὐχόμενος, καὶ εἷς καταρώμενος, τίνος φωνῆς εἰσακούσεται ὁ δεστότης; |
| 25 | Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. | Βαπτιζόμενος ἀπὸ νεκροῦ, καὶ πάλιν ἁπτόμενος αὐτοῦ, τί ὠφέλησε τῷ λουτρῷ αὐτοῦ; |
| 26 | Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea. | Οὕτως ἄνθρωπος νηστεύων ἐπὶ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ, καὶ πάλιν πορευόμενος, καὶ τὰ αὐτὰ ποιῶν· τῆς προσευχῆς αὐτοῦ τίς εἰσακούσεται; καὶ τί ὠφέλησεν ἐν τῷ ταπεινωθῆναι αὐτόν; |
| 27 | In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. | — |
| 28 | Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. | — |
| 29 | Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. | — |
| 30 | Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. | — |
| 31 | Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. | — |
| 32 | Aequa vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius. | — |
| 33 | Quae vita est ei qui minuitur vino? | — |
| 34 | Quid defraudat vitam? mors. | — |
| 35 | Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. | — |
| 36 | Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum. | — |
| 37 | Sanitas est animae et corpori sobrius potus. | — |
| 38 | Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. | — |
| 39 | Amaritudo animae vinum multum potatum. | — |
| 40 | Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. | — |
| 41 | In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in iucunditate illius. | — |
| 42 | Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo. | — |
