Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 13

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 13: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam.Ὁ ἁπτομενος πίσσης μολυνθήσεται, καὶ ὁ κοινωνῶν ὑπερηφάνῳ ὁμοιωθήσεται αὐτῷ.
2Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.Βάρος ὑπὲρ σὲ μὴ ἄρῃς, καὶ ἰσχυροτέρῳ σου καὶ πλουσιωτέρῳ μὴ κοινώνει· τί κοινωνήσει χύτρα πρὸς λέβητα; αὕτη προσκρούσει, καὶ αὕτη συντριβήσεται.
3Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.Πλούσιος ἠδίκησε, καὶ αὐτὸς προσενεβριμήσατο· πτωχὸς ἠδίκηται, καὶ αὐτὸς προσδεηθήσεται.
4Dives iniuste egit, et fremet: pauper autem laesus tacebit.Ἐὰν χρησιμεύσῃς, ἐργᾶται ἐν σοί· καὶ ἐὰν ὑστερήσῃς, καταλείψει σε.
5Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.Ἐὰν ἔχῃς, συμβιώσεταί σοι, καὶ ἀποκενώσει σε, καὶ αὐτὸς οὐ πονέσει.
6Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te.Χρείαν ἔσχηκέ σου, καὶ ἀποπλανήσει σε, καὶ προσγελάσεταί σοι, καὶ δώσει σοι ἐλπίδα· λαλήσει σοι καλὰ, καὶ ἐρεῖ, τίς ἡ χρεία σου;
7Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?Καὶ αἰσχυνεῖ σε ἐν τοῖς βρώμασιν αὐτοῦ, ἕως οὗ ἀποκενώσῃ σε δὶς ἢ τρὶς, καὶ ἐπʼ ἐσχάτῳ καταμωκήσεταί σου· μετὰ ταῦτα ὄψεταί σε, καὶ καταλείψει σε, καὶ τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ κινήσει ἐπὶ σοί.
8Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.Πρόσεχε μὴ ἀποπλανηθῇς, καὶ μὴ ταπεινωθῇς ἐν εὐφροσύνῃ σου.
9Humiliare Deo, et exspecta manus eius.Προσκαλεσαμένου σε δυνάστου, ὑποχωρῶν γίνου, καὶ τόσῳ μᾶλλον προσκαλέσεταί σε.
10Attende ne seductus in stultitiam humilieris.Μὴ ἔμπιπτε ἵνα μὴ ἀπωσθῇς, καὶ μὴ μακρὰν ἀφιστῶ ἵνα μὴ ἐπιλησθῇς.
11Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.Μὴ ἔπεχε εἰσηγορεῖσθαι μετʼ αὐτοῦ, καὶ μὴ πίστευε τοῖς πλείοσι λόγοις αὐτοῦ· ἐκ πολλῆς γὰρ λαλιᾶς πειράσει σε, καὶ ὡς προσγελῶν ἐξετάσει.
12Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit.Ἀνελεήμων ὁ μὴ συντηρῶν λόγους, καὶ οὐ μὴ φείσηται περὶ κακώσεως καὶ δεσμῶν.
13Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.Συντήρησον καὶ πρόσεχε σφοδρῶς, ὅτι μετὰ τῆς πτώσεώς σου περιπατεῖς.
14Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.—
15Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.Πᾶν ζῶον ἀγαπᾷ τὸ ὅμοιον αὐτῷ, καὶ πᾶς ἄνθρωπος τὸν πλησίον αὐτοῦ.
16Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas:Πᾶσα σὰρξ κατὰ γένος συνάγεται, καὶ τῷ ὁμοίῳ αὐτοῦ προσκολληθήσεται ἀνήρ.
17audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.Τί κοινωνήσει λύκος ἀμνῷ; οὕτως ἁμαρτωλὸς πρὸς εὐσεβῆ.
18Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.Τίς εἰρήνη ὑαίνῃ πρὸς κύνα; καὶ τίς εἰρήνη πλουσίῳ πρὸς πένητα;
19Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.Κυνήγια λεόντων ὄναγροι ἐν ἐρήμῳ, οὕτως νομαὶ πλουσίων πτωχοί.
20Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.Βδέλυγμα ὑπερηφάνῳ ταπεινότης, οὕτως βδέλυγμα πλουσίῳ πτωχός.
21Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto.Πλούσιος σαλευόμενος στηρίζεται ὑπὸ φίλων, ταπεινὸς δὲ πεσὼν προσαπωθεῖται ὑπὸ φίλων.
22Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?Πλουσίου σφαλέντος πολλοὶ ἀντιλήμπτορες, ἐλάλησεν ἀπόῤῥητα καὶ ἐδικαίωσαν αὐτόν· ταπεινὸς ἔσφαλε καὶ προσεπετίμησαν αὐτῷ, ἐφθέγξατο σύνεσιν καὶ οὐκ ἐδόθη αὐτῷ τόπος.
23Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.Πλούσιος ἐλάλησε καὶ πάντες ἐσίγησαν, καὶ τὸν λόγον αὐτοῦ ἀνύψωσαν ἕως τῶν νεφελῶν· πτωχὸς ἐλάλησε, καὶ εἶπαν, τίς οὗτος; κἂν προσκόψῃ, προσανατρέψουσιν αὐτόν.
24Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.Ἀγαθὸς ὁ πλοῦτος ᾧ μὴ ἔστιν ἁμαρτία, καὶ πονηρὰ ἡ πτωχεία ἐν στόμασιν ἀσεβοῦς.
25Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.Καρδία ἀνθρώπου ἀλλοιοῖ τὸ πρόσωπον αὐτοῦ, ἐὰν εἰς ἀγαθὰ ἐάν τε εἰς κακά.
26Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum.Ἴχνος καρδίας ἐν ἀγαθοῖς πρόσωπον ἱλαρὸν, καὶ εὕρεσις παραβολῶν διαλογισμοὶ μετὰ κόπου.
27Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.—
28Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.—
29Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.—
30Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.—
31Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.—
32Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…