Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 30

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 30: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.Ὁ ἀγαπῶν τὸν υἱὸν αὐτοῦ, ἐνδελεχήσει μάστιγας αὐτῷ, ἵνα εὐφρανθῇ ἐπʼ ἐσχάτῳ αὐτοῦ.
2Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.Ὁ παιδεύων τὸν υἱὸν αὐτοῦ ὀνήσεται ἐπʼ αὐτῷ, καὶ ἀναμέσον γνωρίμων ἐπʼ αὐτῷ καυχήσεται.
3Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.Ὁ διδάσκων τὸν υἱὸν αὐτοῦ παραζηλώσει τὸν ἐχθρὸν, καὶ ἔναντι φίλων ἐπʼ αὐτῷ ἀγαλλιάσεται.
4Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.Ἐτελεύτησεν αὐτοῦ ὁ πατὴρ, καὶ ὡς οὐκ ἀπέθανεν, ὅμοιον γὰρ αὐτῷ κατέλιπε μετʼ αὐτόν.
5In vita sua vidit, et laetatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis:Ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ εἶδε καὶ εὐφράνθη, καὶ ἐν τῇ τελευτῇ αὐτοῦ οὐκ ἐλυπήθη.
6reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.Ἐναντίον ἐχθρῶν κατέλιπεν ἔκδικον, καὶ τοῖς φίλοις ἀνταποδιδόντα χάριν.
7Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius.Περιψύχων υἱὸν καταδεσμεύσει τραύματα αὐτοῦ, καὶ ἐπὶ πάσῃ βοῇ ταραχθήσεται σπλάγχνα αὐτοῦ.
8Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.Ἵππος ἀδάμαστος ἀποβαίνει σκληρὸς, καὶ υἱὸς ἀνειμένος ἐκβαίνει προαλής.
9Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te.Τιθήνησον τέκνον καὶ ἐκθαμβήσει σε, σύμπαιζον αὐτῷ καὶ λυπήσει σε.
10Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.Μὴ συγγελάσῃς αὐτῷ ἵνα μὴ συνοδυνηθῇς, καὶ ἐπʼ ἐσχάτῳ γομφιάσεις τοὺς ὀδόντας σου.
11Non des illi potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius.Μὴ δῷς αὐτῷ ἐξουσίαν ἐν νεότητι.
12Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae.Θλάσον τὰς πλευρὰς αὐτοῦ, ὡς ἔστι νήπιος, μήποτε σκληρυνθεὶς ἀπειθήσῃ σοι.
13Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.Παίδευσον τὸν υἱόν σου, καὶ ἔργασαι ἐναὐτῷ, ἵνα μὴ ἐν τῇ ἀσχημοσύνῃ σου προσκόψῃ. Καὶ μὴ παρίδῃς τὰς ἀγνοίας αὐτοῦ. Κάμψον τὸν τράχηλον αὐτοῦ ἐν νεότητι. ΠΕΡΙ ʼΥΓΙΕΙΑΣ.
14Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.Κρείσσων πτωχὸς ὑγιὴς καὶ ἰσχύων τῇ ἕξει, ἢ πλούσιος μεμαστιγωμένος εἰς σῶμα αὐτοῦ.
15Salus animae in sanctitate iustitiae melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.Ὑγιεία καὶ εὐεξία βέλτιον παντὸς χρυσίου, καὶ σῶμα εὔρωστον ἢ ὄλβος ἀμέτρητος.
16Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium.Οὐκ ἔστι πλοῦτος βελτίων ὑγιείας σώματος, καὶ οὐκ ἔστιν εὐφροσύνη ὑπὲρ χαρὰν καρδίας.
17Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans.Κρείσσων θάνατος ὑπὲρ ζωὴν πικρὰν, ἢ ἀῤῥώστημα ἔμμονον.
18Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro.Ἀγαθὰ ἐκκεχυμένα ἐπὶ στόματι κεκλεισμένῳ, θέματα βρωμάτων παρακείμενα ἐπὶ τάφῳ.
19Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.Τί συμφέρει κάρπωσις εἰδώλῳ; οὔτε γὰρ ἔδεται οὔτε μὴ ὀσφρανθῇ· οὕτως ὁ ἐκδιωκόμενος ὑπὸ Κυρίου.
20Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:Βλέπων ἐν ἐν ὀφθαλμοῖς καὶ στενάζων, ὥσπερ εὐνοῦχος περιλαμβάνων παρθένον καὶ στενάζων.
21videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.Μὴ δῷς εἰς λύπην τὴν ψυχήν σου, καὶ μὴ θλίψῃς σεαυτὸν ἐν βουλῇ σου.
22Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo.Εὐφροσύνη καρδίας ζωὴ ἀνθρώπου, καὶ ἀγαλλίαμα ἀνδρὸς μακροημέρευσις.
23Iucunditas cordis, haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exsultatio viri est longaevitas.Ἀγάπα τὴν ψυχήν σου, καὶ παρακάλει τὴν καρδίαν σου, καὶ λύπην μακρὰν ἀπόστησον ἀπὸ σοῦ· πολλοὺς γὰρ ἀπέκτεινεν ἡ λύπη, καὶ οὐκ ἔστιν ὠφέλεια ἐν αὐτῇ.
24Miserere animae tuae placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate eius, et tristitiam longe repelle a te.Ζῆλος καὶ θυμὸς ἐλαττοῦσιν ἡμέρας, καὶ πρὸ καιροῦ γῆρας ἄγει μέριμνα.
25Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.Ὡς καλαμώμενος ὀπίσω τρυγητῶν, ἐν εὐλογίᾳ Κυρίου ἔφθασα,
26Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.καὶ ὡς τρυγῶν ἐπλήρωσα ληνόν. Κατανοήσατε ὅτι οὐκ ἐμοὶ μόνῳ ἐκοπίασα, ἀλλὰ πᾶσι τοῖς ζητοῦσι παιδείαν.
27Splendidum cor et bonum in epulis est: epulae enim illius diligenter fiunt.Ακούσατέ μου μεγιστᾶνες λαοῦ, καὶ οἱ ἡγούμενοι ἐκκλησίας ἐνωτίσασθε.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…