Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 47

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 47: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Post haec surrexit Nathan, propheta in diebus David.Καὶ μετὰ τοῦτο ἀνέστη Νάθαν προφητεύειν ἐν ἡμέραις Δαυίδ.
2Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël.Ὥσπερ στέαρ ἀφωρισμένον ἀπὸ σωτηρίου, οὕτως Δαυὶδ ἀπὸ τῶν υἱῶν Ἰσραήλ.
3Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in iuventute sua.Ἐν λέουσιν ἔπαισεν ὡς ἐν ἐρίφοις, καὶ ἐν ἄρκοις ὡς ἐν ἄρνασι προβάτων.
4Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?Ἐν νεότητι αὐτοῦ οὐχὶ ἀπέκτεινε γίγαντα, καὶ ἐξῇρεν ὀνειδισμὸν ἐκ λαοῦ, ἐν τῷ ἐπᾶραι χεῖρα ἐν λίθῳ σφενδόνης, καὶ καταβαλεῖν γαυρίαμα τοῦ Γολιάθ;
5In tollendo manum, saxo fundae deiecit exsultationem Goliae:Ἐπεκαλέσατο γὰρ Κύριον τὸν ὕψιστον, καὶ ἔδωκεν ἐν τῇ δεξιᾷ αὐτοῦ κράτος ἐξᾶραι ἄνθρωπον δυνατὸν ἐν πολέμῳ, ἀνυψῶσαι κέρας λαοῦ αὐτοῦ.
6nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae.Οὕτως ἐν μυριάσιν ἐδόξασεν αὐτὸν, καὶ ᾔνεσεν αὐτὸν ἐν εὐλογίαις Κυρίου, ἐν τῷ φέρεσθαι αὐτῷ διάδημα δόξης.
7Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae:Ἐξέτριψε γὰρ ἐχθροὺς κυκλόθεν, καὶ ἐξουδένωσε Φυλιστιεὶμ τοὺς ὑπεναντίους· ἕως σήμερον συνετριψεν αὐτῶν κέρας.
8contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in aeternum.Ἐν παντὶ ἔργῳ αὐτοῦ ἔδωκεν ἐξομολόγησιν· ἁγίῳ ὑψίστῳ ῥήματι δόξης ἐν πάσῃ καρδίᾳ αὐτοῦ ὕμνησε, καὶ ἠγάπησε τὸν ποιήσαντα αὐτόν.
9In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae.Καὶ ἔστησε ψαλτῳδοὺς κατέναντι τοῦ θυσιαστηρίου, καὶ ἐξ ἤχου αὐτῶν γλυκαίνει μέλη.
10De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam:Ἔδωκεν ἐν ἐορταῖς εὐπρέπειαν, καὶ ἐκόσμησε καιροὺς μέχρι συντελείας· ἐν τῷ αἰνεῖν αὐτοὺς τὸ ἅγιον ὄνομα αὐτοῦ, καὶ ἀπὸ πρωῒ ἠχεῖν τὸ ἁγίασμα.
11et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.Κύριος ἀφεῖλε τὰς ἁμαρτίας ἀυτοῦ, καὶ ἀνύψωσεν εἰς αἰῶνα τὸ κέρας αὐτοῦ, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ διαθήκην βασιλέων καὶ θρόνον δόξης ἐν τῷ Ἰσραήλ.
12Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.Μετὰ τούτου ἀνέστη υἱὸς ἐπιστήμων, καὶ διʼ αὐτὸν κατέλυσεν ἐν πλατυσμῷ.
13Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israël.Σαλωμὼν ἐβασίλευσεν ἐν ἡμέραις εἰρήνης, ᾧ ὁ Θεὸς κατέπαυσε κυκλόθεν, ἵνα στήσῃ οἶκον ἐπʼ ὀνόματι αὐτοῦ, καὶ ἑτοιμάσῃ ἁγίασμα εἰς τὸν αἰῶνα.
14Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum.Ὡς ἐσοφίσθης ἐν νεότητί σου, καὶ ἐνεπλήσθης ὡς ποταμὸς συνέσεως.
15Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua,Γῆν ἐπεκάλυψεν ἡ ψυχή σου, καὶ ἐνέπλησας ἐν παραβολαῖς αἰνιγμάτων.
16et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.Εἰς νήσους πόῤῥω ἀφίκετο τὸ ὄνομά σου, καὶ ἠγαπήθης ἐν τῇ εἰρήνῃ σου.
17Et replesti in comparationibus aenigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.Ἐν ᾠδαῖς καὶ παροιμίαις καὶ παραβολαῖς, καὶ ἐν ἑρμηνείαις ἀπεθαύμασάν σε χῶραι.
18In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratae sunt terrae:Ἐν ὀνόματι Κυρίου τοῦ Θεοῦ τοῦ ἐπικεκλημένου Θεοῦ Ἰσραὴλ, συνήγαγες ὡς κασσίτερον τὸ χρυσίον, καὶ ὡς μόλιβδον ἐπλήθυνας ἀργύριον.
19et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël.Παρενέκλινας τὰς λαγόνας σου γυναιξὶ, καὶ ἐνεξουσιάσθης ἐν τῷ σώματί σου.
20Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum:Ἔδωκας μῶμον ἐν τῇ δόξῃ σου, καὶ ἐβεβήλωσας τὸ σπέρμα σου, ἐπαγαγεῖν ὀργὴν ἐπὶ τὰ τέκνα σου, καὶ κατενύγην ἐπὶ τῇ ἀφροσύνῃ σου,
21et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo.γενέσθαι δίχα τυραννίδα, καὶ ἐξ Ἐφραὶμ ἄρξαι βασιλείαν ἀπειθῆ.
22Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam:Ὁ δὲ Κύριος οὐ μὴ καταλίπῃ τὸ ἔλεος αὐτοῦ, καὶ οὐ μη διαφθαρῇ ἀπὸ τῶν ἔργων αὐτοῦ· οὐδὲ μὴ ἐξαλείψῃ ἐκλεκτοῦ ἔκγονα, καὶ σπέρμα τοῦ ἀγαπήσαντος αὐτὸν οὐ μὴ ἐξάρῃ· καὶ τῷ Ἰακὼβ ἔδωκε κατάλειμμα, καὶ τῷ Δαυὶδ ἐξ αὐτοῦ ῥίζαν.
23ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.Καὶ ἀνεπαύσατο Σαλωμὼν μετὰ τῶν πατέρων· καὶ κατέλιπε μετʼ αὐτὸν ἐκ τοῦ σπέρματος αὐτοῦ, λαοῦ ἀφροσύνην καὶ ἐλασσούμενον συνέσει, Ῥοβοὰμ, ὃς ἀπέστησε λαὸν ἐκ βουλῆς αὐτοῦ· καὶ Ἱεροβοὰμ υἱὸν Ναβὰτ, ὃς ἐξήμαρτε τὸν Ἰσραὴλ, καὶ ἔδωκε τῷ Ἐφραὶμ ὁδὸν ἁμαρτίας.
24Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet.Καὶ ἐπληθύνθησαν αἱ ἁμαρτίαι αὐτῶν σφόδρα, ἀποστῆσαι αὐτοὺς ἀπὸ τῆς γῆς αὐτῶν.
25Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe.Καὶ πᾶσαν πονηρίαν ἐξεζήτησαν, ἕως ἐκδίκησις ἔλθῃ ἐπʼ αὐτούς.
26Et finem habuit Salomon cum patribus suis.—
27Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,—
28et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:—
29et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum.—
30Valde averterunt illos a terra sua.—
31Et quaesivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…