
Vulgata Clementina
Siracides 47
1Post haec surrexit Nathan, propheta in diebus David.
2Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël.
3Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in iuventute sua.
4Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
5In tollendo manum, saxo fundae deiecit exsultationem Goliae:
6nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae.
7Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae:
8contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in aeternum.
9In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae.
10De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam:
11et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.
12Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.
13Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israël.
14Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum.
15Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua,
16et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.
17Et replesti in comparationibus aenigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
18In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratae sunt terrae:
19et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël.
20Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum:
21et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo.
22Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam:
23ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.
24Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet.
25Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe. 26Et finem habuit Salomon cum patribus suis. 27Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam, 28et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo: 29et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum. 30Valde averterunt illos a terra sua. 31Et quaesivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.
