
Vulgata Clementina
Siracides 40
1Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium.
2Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
3a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio:
5et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius.
6Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suae exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
8cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
9Ad haec mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
10super iniquos creata sunt haec omnia: et propter illos factus est cataclysmus.
11Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.
12Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
13Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14In aperiendo manus suas laetabitur: sic praevaricatores in consummatione tabescent.
15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundae super cacumen petrae sonant.
16Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur.
17Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet.
18Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
19Filii et aedificatio civitatis confirmabit nomen: et super haec mulier immaculata computabitur.
20Vinum et musica laetificant cor: et super utraque dilectio sapientiae.
21Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis.
22Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super haec virides sationes.
23Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
24Fratres in adiutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
25Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
26Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
27Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adiutorium.
28Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
29Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
30Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.
