
Vulgata Clementina
Siracides 32
1Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
2Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
3ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
4Loquere maior natu: decet enim te
5primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
6Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
7Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
8Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
10Adolescens, loquere in tua causa vix.
11Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
12In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens.
13In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
14Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
15Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
16et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
17et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
18Qui timet Dominum excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
19Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
20Qui timent Dominum invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent.
21Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
22Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
23etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. 24Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. 25In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. 26Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. 27In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum. 28Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.
