
Vulgata Clementina
Siracides 5
1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis.
2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
4Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum.
6Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
10Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.
11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
14Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: 17super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18Iustifica pusillum et magnum similiter.
