Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 21

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 21: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Fili, peccasti, non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.Τέκνον, ἥμαρτες; μὴ προσθῇς μηκέτι, καὶ περὶ τῶν προτέρων σου δεήθητι.
2Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.Ὡς ἀπὸ προσώπου ὄφεως, φεῦγε ἀπὸ ἁμαρτίας, ἐὰν γὰρ προσέλθῃς, δήξεταί σε· ὀδόντες λέοντος οἱ ὀδόντες αὐτῆς, ἀναιροῦντες ψυχὰς ἀνθρώπεν.
3Dentes leonis dentes eius, interficientes animas hominum.Ὡς ῥομφαία δίστομος πᾶσα ἀνομία, τῇ πληγῇ αὐτῆς οὐκ ἔστιν ἴασις.
4Quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas.Καταπληγμὸς καὶ ὕβρις ἐρημώσουσι πλοῦτον, οὕτως οἶκος ὑπερηφάνου ἐρημωθήσεται.
5Obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam, et domus quae nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.Δέησις πτωχοῦ ἐκ στόματος ἕως ὠτίων αὐτοῦ, καὶ τὸ κρίμα αὐτοῦ κατὰ σπουδὴν ἔρχεται.
6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi.Μισῶν ἐλεγμὸν, ἐν ἴχνει ἁμαρτωλοῦ, καὶ ὁ φοβούμενος Κύριον ἐπιστρέψει ἐν καρδίᾳ.
7Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.Γνωστὸς μακρόθεν ὁ δυνατὸς ἐν γλώσσῃ, ὁ δὲ νοήμων οἶδεν ἐν τῷ ὀλισθαίνειν αὐτόν.
8Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.Ὁ οἰκοδομῶν τὴν οἰκίαν αὐτοῦ ἐν χρήμασιν ἀλλοτρίοις, ὡς ὁ συνάγων αὐτοῦ τοὺς λίθους εἰς χειμῶνα.
9Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.Στυππεῖον συνηγμένον συναγωγὴ ἀνόμων, καὶ ἡ συντέλεια αὐτῶν φλὸξ πυρός.
10Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.Ὁδὸς ἁμαρτωλῶν ὡμαλισμένη ἐκ λίθων, καὶ ἐπʼ ἐσχάτῳ αὐτῆς βόθρος ᾅδου.
11Via peccatorum complanata lapidibus: et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae.Ὁ φύλασσων νόμον κατακρατεῖ τοῦ ἐννοήματος αὐτοῦ, καὶ συντέλεια τοῦ φόβου Κυρίου σοφία.
12Qui custodit iustitiam, continebit sensum eius.Οὐ παιδευθήσεται ὃς οὐκ ἔστι πανοῦργος· ἔστι πανουργία πληθύνουσα πικρίαν.
13Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.Γνῶσις σοφοῦ ὡς κατακλυσμὸς πληθυνθήσεται, καὶ ἡ βουλὴ αὐτοῦ ὡς πηγὴ ζωῆς.
14Non erudietur qui non est sapiens in bono.Ἔγκατα μωροῦ ὡς ἀγγεῖον συντετριμμένον, καὶ πᾶσαν γνῶσιν οὐ κρατήσει.
15Est autem sapientia quae abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.Λόγον σοφὸν ἐὰν ἀκούσῃ ἐπιστήμων, αἰνέσει αὐτὸν, καὶ ἐπʼ αὐτὸν προσθήσει· ἤκουσεν ὁ σπαταλῶν καὶ ἀπήρεσεν αὐτῷ, καὶ ἀπέστρεψεν αὐτὸν ὀπίσω τοῦ νώτου αὐτοῦ.
16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.Ἐξήγησις μωροῦ ὡς ἐν ὁδῷ φορτίον, ἐπὶ δὲ χείλους συνετοῦ εὑρεθήσεται χάρις.
17Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.Στόμα φρονίμου ζητηθήσεται ἐν ἐκκλησίᾳ, καὶ τοὺς λόγους αὐτοῦ διανοηθήσεται ἐν καρδίᾳ.
18Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum.Ὡς οἶκος ἠφανισμένος οὕτως μωρῷ σοφία· καὶ γνῶσις ἀσυνέτου, ἀδιεξέταστοι λόγοι.
19Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia.Πέδαι ἐν ποσὶν ἀνόητοις παιδεία, καὶ ὡς χειροπέδαι ἐπὶ χειρὸς δεξιᾶς.
20Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.Μωρὸς ἐν γέλωτι ἀνυψοῖ φωνὴν αὐτοῦ, ἀνὴρ δὲ πανοῦργος μόλις ἡσυχῇ μειδιάσει.
21Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba.Ὡς κόσμος χρυσοῦ φρονίμῳ παιδεία, καὶ ὡς χλιδὼν ἐπὶ βραχίονι δεξιῷ.
22Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram.Ποὺς μωροῦ ταχὺς εἰς οἰκίαν, ἄνθρωπος δὲ πολύπειρος αἰσχυνθήσεται ἀπὸ προσώπου.
23Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.Ἄφρων ἀπὸ θύρας παρακύπτει εἰς οἰκίαν, ἀνὴρ δὲ πεπαιδευμένος ἔξω στήσεται.
24Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.Ἀπαιδευσία ἀνθρώπου ἀκροᾶσθαι παρὰ θύραν, ὁ δὲ φρόνιμος βαρυνθήσεται ἀτιμίᾳ.
25Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.Χείλη ἀλλοτρίων ἐν τούτοις βαρυνθήσεται, λόγοι δὲ φρονίμων ἐν ζυγῷ σταθήσονται.
26Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.Ἐν στόματι μωρῶν ἡ καρδία αὐτῶν, καρδία δὲ σοφῶν στόμα αὐτῶν.
27Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.Ἐν τῷ καταρᾶσθαι ἀσεβῆ τὸν Σατανᾶν, αὐτὸς καταρᾶται τὴν ἑαυτοῦ ψυχήν.
28Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur.Μολύνει τὴν ἑαυτοῦ ψυχὴν ὁ ψιθυρίζων, καὶ ἐν παροικήσει μισηθήσεται.
29In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.—
30Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.—
31Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…