Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 20

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 20: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!Ἔστιν ἔλεγχος ὃς οὐκ ἔστιν ὡραῖος, καὶ ἔστι σιωπῶν καὶ αὐτὸς φρόνιμος.
2Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam:Ὡς καλὸν ἐλέγξαι ἢ θυμοῦσθαι,
3sic qui facit per vim iudicium iniquum.καὶ ὁ ἀνθομολογούμενος ἀπὸ ἐλαττώσεως κωλυθήσεται.
4Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.Ἐπιθυμία εὐνούχου ἀποπαρθενῶσαι νεανίδα, οὕτως ὁ ποιῶν ἐν βίᾳ κρίματα.
5Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.Εστι σιωπῶν εὑρισκόμενος σοφὸς, καὶ ἔστι μισητὸς ἀπὸ πολλῆς λαλιᾶς.
6Est tacens non habens sensum loquelae: et est tacens sciens tempus aptum.Ἔστι σιωπῶν, οὐ γὰρ ἔχει ἀπόκρισιν, καὶ ἔστι σιωπῶν εἰδὼς καιρόν.
7Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.Ἄνθρωπος σοφὸς σιγήσει ἕως καιροῦ, ὁ δὲ λαπιστὴς καὶ ἄφρων ὑπερβήσεται καιρόν.
8Qui multis utitur verbis laedet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur.Ὁ πλεονάζων λόγῳ βδελυχθήσεται, καὶ ὁ ἐνεξουσιαζόμενος μισηθήσεται.
9Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.Ἔστιν εὐοδία ἐν κακοῖς ἀνδρί, καὶ ἔστιν εὕρεμα εἰς ἐλάττωσιν.
10Est datum quod non est utile, et est datum cuius retributio duplex.Ἔστι δόσις ἣ οὐ λυσιτελήσει σοι, καὶ ἔστι δόσις ἧς τὸ ἀνταπόδομα διπλοῦν.
11Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.Ἔστιν ἐλάττωσις ἕνεκεν δόξης, καὶ ἔστιν ὃς ἀπὸ ταπεινώσεως ᾖρε κεφαλήν.
12Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.Ἔστιν ἀγοράζων πολλὰ ὀλίγου, καὶ ἀποτιννύων αὐτὰ ἑπταπλάσιον.
13Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiae autem fatuorum effundentur.Ὁ σοφὸς ἐν λόγῳ ἑαυτὸν προσφιλῆ ποιήσει, χάριτες δὲ μωρῶν ἐκχυθήσονται.
14Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.Δόσις ἄφρονος οὐ λυσιτελήσει σοι, οἱ γὰρ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ ἀνθʼ ἑνὸς πολλοί.
15Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.Ὀλίγα δώσει καὶ πολλὰ ὀνειδίσει, καὶ ἀνοίξει τὸ στόμα αὐτοῦ ὡς κήρυξ· σήμερον δανειεῖ καὶ αὔριον ἀπαιτήσει· μισητὸς ἄνθρωπος ὁ τοιοῦτος.
16Hodie foeneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.Μωρὸς ἐρεῖ, οὐχ ὑπάρχει μοι φίλος, καὶ οὐκ ἔστι χάρις τοῖς ἀγαθοῖς μου· οἱ ἔσθοντες τὸν ἄρτον μου, φαῦλοι γλώσσῃ.
17Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:Ποσάκις, καὶ ὅσοι καταγελάσονται αὐτοῦ;
18qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!Ὀλίσθημα ἀπὸ ἐδάφους μᾶλλον ἢ ἀπὸ γλώσσης, οὕτως πτῶσις κακῶν κατὰ σπουδὴν ἥξει.
19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.Ἄνθρωπος ἄχαρις, μύθος ἄκαιρος, ἐν στόματι ἀπαιδεύτων ἐνδελεχισθήσεται.
20Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.Ἀπὸ στόματος μωροῦ ἀποδοκιμασθήσεται παραβολὴ, οὐ γὰρ μὴ εἴπῃ αὐτὴν ἐν καιρῷ αὐτῆς.
21Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.Ἔστι κωλυόμενος ἁμαρτάνειν ἀπὸ ἐνδείας, καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει αὐτοῦ οὐ κατανυγήσεται.
22Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.Ἔστιν ἀπολλύων τὴν ψυχὴν αὐτοῦ διʼ αἰσχύνην, καὶ ἀπὸ ἄφρονος προσώπου ἀπολεῖ αὐτήν.
23Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur.Ἔστι χάριν αἰσχύνης ἐπαγγελλόμενος φίλῳ, καὶ ἐκτήσατο αὐτὸν ἐχθρὸν δωρεάν.
24Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se.Μῶμος πονηρὸς ἐν ἀνθρώπῳ ψεῦδος, ἐν στόματι ἀπαιδεύτων ἐνδελεχισθήσεται.
25Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.Αἱρετὸν κλέπτης, ἢ ὁ ἐνδελεχίζων ψεύδει, ἀμφότεροι δὲ ἀπώλειαν κληρονομήσουσιν.
26Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.Ἦθος ἀνθρώπου ψευδοῦς ἀτιμία, καὶ ἡ αἰσχύνη αὐτοῦ μετʼ αὐτοῦ ἐνδελεχῶς. ΛΟΓΟΙ ΠΑΡΑΒΟΛΩΝ.
27Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo haereditabunt.Ο σοφὸς ἐν λόγοις προάξει ἑαυτὸν, καὶ ἄνθρωπος φρόνιμος ἀρέσει μεγιστᾶσιν.
28Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.Ὁ ἐργαζόμενος γῆν ἀνυψώσει θημωνίαν αὐτοῦ, καὶ ὁ ἀρέσκων μεγιστᾶσιν ἐξιλάσεται ἀδικίαν.
29Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.Ξένια καὶ δῶρα ἀποτυφλοῖ ὀφθαλμοὺς σοφῶν, καὶ ὡς φιμὸς ἐν στόματι ἀποτρέπει ἐλεγμούς.
30Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.Σοφία κεκρυμμένη καὶ θησαυρὸς ἀφανὴς, τίς ὠφέλεια ἐν ἀμφοτέροις;
31Xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.Κρείσσων ἄνθρωπος ἀποκρύπτων τὴν μωρίαν αὐτοῦ, ἢ ἄνθρωπος ἀποκρύπτων τὴν σοφίαν αὐτοῦ.
32Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?—
33Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…