Collatio
Siracides 19
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet. | Ἐργάτης μέθυσος οὐ πλουτισθήσεται, ὁ ἐξουθενῶν τὰ ὀλίγα κατὰ μικρὸν πεσεῖται. |
| 2 | Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. | Οἶνος καὶ γυναῖκες ἀποστήσουσι συνετοὺς, καὶ ὁ κολλώμενος πόρναις τολμηρότερος ἔσται. |
| 3 | Et qui se iungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes haereditabunt illum: et extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius. | Σήτες καὶ σκώληκες κληρονομήσουσιν αὐτόν, καὶ ψυχὴ τολμηρὰ ἐξαρθήσεται. |
| 4 | Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. | Ὁ ταχὺ ἐμπιστεύων, κοῦφος καρδίᾳ, καὶ ὁ ἁμαρτάνων εἰς ψυχὴν αὐτοῦ πλημμελήσει. |
| 5 | Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. | Ὁ εὐφραινόμενος καρδίᾳ καταγνωσθήσεται, |
| 6 | Qui peccat in animam suam, poenitebit: et qui iucundatur in malitia, denotabitur. | καὶ ὁ μισῶν λαλιὰν ἐλαττονοῦται κακίᾳ. |
| 7 | Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. | Μηδέποτε δευτερώσῃς λόγον, καὶ οὐθέν σοι οὐ μὴ ἐλαττονωθῇ. |
| 8 | Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: | Ἐν φίλῳ καὶ ἐν ἐχθρῷ μὴ διηγοῦ, καὶ εἰ μή ἐστί σοι ἁμαρτία, μὴ ἀποκάλυπτε. |
| 9 | audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. | Ἀκήκοε γάρ σου καὶ ἐφυλάξατό σε, καὶ ἐν καιρῷ μισήσει σε. |
| 10 | Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. | Ἀκήκοας λόγον; συναποθανέτω σοι, θάρσει, οὐ μή σε ῥήξει. |
| 11 | A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. | Ἀπὸ προσώπου λόγου ὠδινήσει μωρὸς, ὡς ἀπὸ προσώπου βρέφους ἡ τίκτουσα. |
| 12 | Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. | Βέλος πεπηγὸς ἐν μηρῷ σαρκὸς, οὕτως λόγος ἐν κοιλίᾳ μωροῦ. |
| 13 | Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. | Ἔλεγξον φίλον, μήποτε οὐκ ἐποίησε, καὶ εἴ τι ἐποίησε, μήποτε προσθῇ. |
| 14 | Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. | Ἔλεγξον τὸν φίλον, μήποτε οὐκ εἶπε, καὶ εἰ εἴρηκεν, ἵνα μὴ δευτερώσῃ. |
| 15 | Corripe amicum, saepe enim fit commissio: | Ἔλεγξον φίλον, πολλάκις γὰρ γίνεται διαβολὴ, καὶ μὴ παντὶ λόγῳ πίστευε. |
| 16 | et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo: | Ἔστιν ὀλισθαίνων καὶ οὐκ ἀπὸ ψυχῆς· καὶ τίς οὐχ ἡμάρτησεν ἐν τῇ γλώσσῃ αὐτοῦ; |
| 17 | quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, | Ἔλεγξον τὸν πλησίον σου πρινη ἀπειλῆσαι, καὶ δὸς τόπον νόμῳ ὑψίστου. |
| 18 | et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. | — |
| 19 | Et non est sapientia nequitiae disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. | — |
| 20 | Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. | Πᾶσα σοφία φόβος Κυρίου, καὶ ἐν πάσῃ σοφίᾳ ποίησις νόμου. |
| 21 | Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. | — |
| 22 | Est solertia certa, et ipsa iniqua: | Καὶ οὐκ ἔστι σοφία πονηρίας ἐπιστήμη, καὶ οὐκ ἔστιν, ὅπου βουλὴ ἁμαρτωλῶν, φρόνησις. |
| 23 | et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo: | Ἔστι πονηρία καὶ αὕτη βδέλυγμα, καὶ ἔστιν ἄφρων ἐλαττούμενος σοφίᾳ. |
| 24 | et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: | Κρείττων ἡττώμενος ἐν συνέσει ἔμφοβος, ἢ περισσεύων ἐν φρονήσει καὶ παραβαίνων νόμον. |
| 25 | et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. | Ἔστι πανουργία ἀκριβὴς καὶ αὕτη ἄδικος, καὶ ἔστι διαστρέφων χάριν τοῦ ἐκφᾶναι κρίμα. |
| 26 | Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. | Ἔστι πονηρευόμενος συγκεκυφὼς μελανίᾳ, καὶ τὰ ἐντὸς αὐτοῦ πλήρης δόλου. |
| 27 | Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. | Συγκύφων πρόσωπον καὶ ἑτεροκωφῶν, ὅπου οὐκ ἐπεγνώσθη, προφθάσει σε. |
| 28 | Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est iudicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. | Καὶ ἐὰν ὑπὸ ἐλαττώματος ἰσχύος κωλυθῇ ἁμαρτεῖν, ἐὰν εὕρῃ καιρὸν, κακοποιήσει. |
