Collatio
Siracides 35
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Qui conservat legem multiplicat oblationem. | Ἡγούμενων σε κατέστησαν; μὴ ἐπαίρου, γίνου ἐν αὐτοῖς ὡς εἷς ἐξ αὐτῶν· φρόντισον αὐτῶν, καὶ οὕτω κάθισον, |
| 2 | Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. | καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν σου ποιήσας ἀνάπεσε, ἵνα εὐφρανθῇς διʼ αὐτοὺς, καὶ εὐκοσμίας χάριν λάβῃς στέφανον. |
| 3 | Et propitiationem litare sacrificii super iniustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia. | Λάλησον πρεσβύτερε, πρέπει γάρ σοι, ἐν ἀκριβεῖ ἐπιστήμῃ, καὶ μὴ ἐμποδίσῃς μουσικά. |
| 4 | Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. | Ὅπου ἀκρόαμα, μὴ ἐκχέῃς λαλιὰν, καὶ ἀκαίρως μὴ σοφίζου. |
| 5 | Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. | Σφραγὶς ἄνθρακος ἐπὶ κόσμῳ χρυσῷ, σύγκριμα μουσικῶν ἐν συμποσίῳ οἴνου. |
| 6 | Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: | Ἐν κατασκευάσματι χρυσῷ σφραγὶς σμαράγδου μέλος μουσικῶν ἐφʼ ἡδεῖ οἴνῳ. |
| 7 | haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. | Λάλησον νεανίσκε εἰ χρεία σου, μόλις δὶς ἐὰν ἐπερωτηθῇς. |
| 8 | Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. | Κεφαλαίωσον λόγον, ἐν ὀλίγοις πολλὰ, γίνου ὡς γινώσκων καὶ ἅμα σιωπῶν. |
| 9 | Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. | Ἐν μέσῳ μεγιστάνων μὴ ἐξισάζου, καὶ ἑτέρου λέγοντος μὴ πολλὰ ἀδολέσχει. |
| 10 | Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. | Πρὸ βροντῆς κατασπεύδει ἀστραπὴ, καὶ πρὸ αἰσχυντηροῦ προελεύσεται χάρις. |
| 11 | In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. | Ἐν ὥρᾳ ἐξεγείρου καὶ μὴ οὐράγει, ἀπότρεχε εἰς οἶκον καὶ μὴ ῥαθύμει. |
| 12 | Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, | Ἐκεῖ παῖζε καὶ ποίει τὰ ἐνθυμήματά σου, καὶ μὴ ἁμάρτῃς λόγῳ ὑπερηφάνῳ. |
| 13 | quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. | Καὶ ἐπὶ τούτοις εὐλόγησον τὸν ποιήσαντά σε, καὶ μεθύσκοντά σε ἀπὸ τῶν ἀγαθῶν αὐτοῦ. |
| 14 | Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. | Ὁ φοβούμενος Κύριον ἐκδέξεται παιδείαν, καὶ οἱ ὀρθρίζοντες εὑρήσουσιν εὐδοκίαν. |
| 15 | Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. | Ὁ ζητῶν νόμον ἐμπλησθήσεται αὐτοῦ, καὶ ὁ ὑποκρινόμενος σκανδαλισθήσεται ἐν αὐτῷ. |
| 16 | Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet. | Οἱ φοβούμενοι Κύριον εὑρήσουσι κρίμα, καὶ δικαιώματα ὡς φῶς ἐξάψουσιν. |
| 17 | Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. | Ἄνθρωπος ἁμαρτωλὸς ἐκκλίνει ἐλεγμὸν, καὶ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ εὑρήσει σύγκριμα. |
| 18 | Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? | Ἀνὴρ βουλῆς οὐ μὴ παρίδῃ διανόημα, ἀλλότριος καὶ ὑπερήφανος οὐ καταπτήξει φόβον, καὶ μετὰ τὸ ποιῆσαι μετʼ αὐτοῦ ἄνευ βουλῆς. |
| 19 | A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. | Ἄνευ βουλῆς μηθὲν ποιήσῃς, καὶ ἐν τῷ ποιῆσαί σε μὴ μεταμελοῦ. |
| 20 | Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. | Ἐν ὁδῷ ἀντιπτώματος μὴ πορεύου, καὶ μὴ προσκόψῃς ἐν λιθώδεσι. |
| 21 | Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat. | Μὴ πιστεύσῃς ἐν ὁδῷ ἀπροσκόπῳ, |
| 22 | Et Dominus non elongabit: et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: | καὶ ἀπὸ τῶν τέκνων σου φύλαξαι. |
| 23 | et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: | Ἐν παντὶ ἔργῳ πίστευε τῇ ψυχῇ σου, καὶ γὰρ τοῦτό ἐστι τήρησις ἐντολῶν. |
| 24 | donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius: | Ὁ πιστεύων νόμῳ προσέχει ἐντολαῖς, καὶ ὁ πεποιθὼς Κυρίῳ οὐκ ἐλαττωθήσεται. |
| 25 | donec iudicet iudicium plebis suae, et oblectabit iustos misericordia sua. | — |
| 26 | Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. | — |
