Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 29

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 29: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Qui facit misericordiam foeneratur proximo suo: et qui praevalet manu mandata servat.Ὁ ποιῶν ἔλεος δανειεῖ τῷ πλησιον, καὶ ὁ ἐπισχύων τῇ χειρὶ αὐτοῦ τηρεῖ ἐντολάς.
2Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.Δάνεισον τῷ πλησίον ἐν καιρῷ χρείας αὐτοῦ, καὶ πάλιν ἀπόδος τῷ πλησίον εἰς τὸν καιρόν.
3Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.Στερέωσον λόγον, καὶ πιστώθητι μετʼ αὐτοῦ, καὶ ἐν παντὶ καιρῷ εὑρήσεις τὴν χρείαν σου.
4Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his qui se adiuverunt.Πολλοὶ ὡς εὕρεμα ἐνόμισαν δάνος, καὶ παρέσχον πόνον τοῖς βοηθήσασιν αὐτοῖς.
5Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:Ἕως οὗ λάβῃ, καταφιλήσει χεῖρα αὐτοῦ, καὶ ἐπὶ τῶν χρημάτων τοῦ πλησίον ταπεινώσει φωνήν· καὶ ἐν καιρῷ ἀποδόσεως παρελκύσει χρόνον, καὶ ἀποδώσει λόγους ἀκηδίας, καὶ τὸν καιρὸν αἰτιάσεται.
6et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur.Ἐὰν ἰσχύσῃ, μόλις κομίσεται τὸ ἥμισυ, καὶ λογιεῖται αὐτὸ ὡς εὕρεμα· εἰ δὲ μὴ, ἀπεστέρησεν αὐτὸν τῶν χρημάτων αὐτοῦ, καὶ ἐκτήσατο αὐτὸν ἐχθρὸν δωρεάν· κατάρας καὶ λοιδορίας ἀποδώσει αὐτῷ, καὶ ἀντὶ δόξης ἀποδώσει αὐτῷ ἀτιμίαν.
7Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:Πολλοὶ χάριν πονηρίας ἀπέστρεψαν, ἀποστερηθῆναι δωρεὰν εὐλαβήθησαν.
8sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:Πλὴν ἐπὶ ταπεινῷ μακροθύμησον, καὶ ἐπʼ ἐλεημοσύνην μὴ παρελκύσῃς αὐτόν·
9et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.Χάριν ἐντολῆς ἀντιλαβοῦ πένητος, καὶ κατὰ τὴν ἔνδειαν αὐτοῦ μὴ ἀποστρέψῃς αὐτὸν κενόν.
10Multi non causa nequitiae non foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.Ἀπόλεσον ἀργύριον διʼ ἀδελφὸν καὶ φίλον, καὶ μὴ ἰωθήτω ὑπὸ τὸν λίθον εἰς ἀπώλειαν.
11Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.Θὲς τὸν θησαυρόν σου κατʼ ἐντολὰς ὑψίστου, καὶ λυσιτελήσει σοι μᾶλλον ἢ τὸ χρυσίον.
12Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.Σύγκλεισον ἐλεημοσύνην ἐν τοῖς ταμείοις σου, καὶ αὕτη ἐξελεῖταί σε ἐκ πάσης κακώσεως.
13Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.Ὑπὲρ ἀσπίδα κράτους, καὶ ὑπὲρ δόρυ ἀλκῆς κατέναντι ἐχθροῦ πολεμήσει ὑπὲρ σοῦ.
14Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.Ἀνὴρ ἀγαθὸς ἐγγυήσεται τὸν πλησίον, καὶ ὁ ἀπολωλεκὼς αἰσχύνην καταλείψει αὐτόν.
15Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.Χάριτας ἐγγύου μὴ ἐπιλάθῃ, ἔδωκε γὰρ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ὑπὲρ σοῦ.
16Super scutum potentisἈγαθὰ ἐγγύου ἀνατρέψει ἁμαρτωλὸς,
17et super lanceamκαὶ ἀχάριστος ἐν διανοίᾳ ἐγκαταλείψει ῥυσάμενον.
18adversus inimicum tuum pugnabit.Ἐγγύη πολλοὺς ἀπώλεσε κατευθύνοντας, καὶ ἐσάλευσεν αὐτοὺς ὡς κῦμα θαλάσσης· ἄνδρας δυνατοὺς ἀπῴκισε, καὶ ἐπλανήθησαν ἐν ἔθνεσιν ἀλλοτρίοις.
19Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.Ἁμαρτωλὸς ἐμπεσὼν εἰς ἐγγύην, καὶ διώκων ἐργολαβείας ἐμπεσεῖται εἰς κρίσεις.
20Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.Ἀντιλαβοῦ τοῦ πλησίον κατὰ δύναμίν σου, καὶ πρόσεχε σεαυτῷ μὴ ἐμπέσῃς.
21Repromissorem fugit peccator et immundus.Ἀρχὴ ζωῆς ὕδωρ, καὶ ἄρτος, καὶ ἱμάτιον, καὶ οἶκος καλύπτων ἀσχημοσύνην.
22Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.Κρείσσων βίος πτωχοῦ ὑπὸ σκέπην δοκῶν, ἢ ἐδέσματα λαμπρὰ ἐν ἀλλοτρίοις.
23Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.Ἐπὶ μικρῷ καὶ μεγάλῳ εὐδοκίαν ἔχε.
24Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.Ζωὴ πονηρὰ ἐξ οἰκίας εἰς οἰκίαν, καὶ οὗ παροικήσει, οὐκ ἀνοίξει στόμα.
25Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.Ξενιεῖς καὶ ποτιεῖς εἰς ἀχάριστα, καὶ πρὸς ἐπὶ τούτοις πικρὰ ἀκούσῃ·
26Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in iudicium.πάρελθε πάροικε, κόσμησον τράπεζαν, καὶ εἴτι ἐν τῇ χειρί σου ψώμισόν με·
27Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.ἔξελθε πάροικε ἀπὸ προσώπου δόξης, ἐπεξένωταί μοι ὁ ἀδελφὸς, χρεία τῆς οἰκίας.
28Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.Βαρέα ταῦτα ἀνθρώπῳ ἔχοντι φρόνησιν, ἐπιτίμησις οἰκίας καὶ ὀνειδισμὸς δανειστοῦ. ΠΕΡΙ ΤΕΚΝΩΝ.
29Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.—
30Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.—
31Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.—
32Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet:—
33transi, hospes, et orna mensam, et quae in manu habes ciba ceteros.—
34Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater.—
35Gravia haec homini habenti sensum: correptio domus, et improperium foeneratoris.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…