Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 27

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 27: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quaerit locupletari avertit oculum suum.Χαρὶν ἀδιαφόρου πολλοὶ ἥμαρτον, καὶ ὁ ζητῶν πληθύναι ἀποστρέψει ὀφθαλμόν.
2Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum:Ἀναμέσον ἁρμῶν λίθων παγήσεται πάσσαλος, καὶ ἀναμέσον πράσεως καὶ ἀγορασμοῦ συντριβήσεται ἁμαρτία.
3conteretur cum delinquente delictum.Ἐὰν μὴ ἐν φόβῳ Κυρίου κρατήσῃ κατὰ σπουδὴν, ἐν τάχει καταστραφήσεται αὐτοῦ ὁ οἶκος.
4Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.Ἐν σείσματι κοσκίνου διαμένει κοπρία, οὕτως σκύβαλα ἀνθρώπου ἐν λογισμῷ αὐτοῦ.
5Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.Σκεύη κεραμέως δοκιμάζει κάμινος, καὶ πειρασμὸς ἀνθρώπου ἐν διαλογισμῷ αὐτοῦ.
6Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.Γεώργιον ξύλου ἐκφαίνει ὁ καρπὸς αὐτοῦ, οὕτως λόγος ἐνθυμήματος καρδίας ἀνθρώπου.
7Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.Πρὸ λογισμοῦ μὴ ἐπαινέσῃς ἄνδρα, οὗτος γὰρ πειρασμὸς ἀνθρώπων.
8Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum.Ἐὰν διώκῃς τὸ δίκαιον, καταλήψῃ, καὶ ἐνδύσῃ αὐτὸ ὡς ποδήρη δόξης.
9Si sequaris iustitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.Πετεινὰ πρὸς τὰ ὅμοια αὐτοῖς καταλύσει, καὶ ἀλήθεια πρὸς τοὺς ἐργαζομένους αὐτὴν ἐπανήξει.
10Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.Λέων θήραν ἐνεδρεύει, οὕτως ἁμαρτίαι ἐργαζομένους ἄδικα.
11Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.Διήγησις εὐσεβοῦς διαπαντὸς σοφία, ὁ δὲ ἄφρων ὡς σελήνη ἀλλοιοῦται.
12Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.Εἰς μέσον ἀσυνέτων συντήρησον καιρὸν, εἰς μέσον δὲ διανοουμένων ἐνδελέχιζε.
13In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.Διήγησις μωρῶν προσόχθισμα, καὶ ὁ γέλως αὐτῶν ἐν σπατάλῃ ἁμαρτίας.
14Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.Λαλιὰ πολυόρκου ὀρθώσει τρίχας, καὶ ἡ μάχη αὐτῶν ἐμφραγμὸς ὠτίων.
15Loquela multum iurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.Ἔκχυσις αἵματος μάχη ὑπερηφάνων, καὶ ἡ διαλοιδόρησις αὐτῶν ἀκοὴ μοχθηρά.
16Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.Ὁ ἀποκαλύπτων μυστήρια ἀπώλεσε πίστιν, καὶ οὐ μὴ εὕρῃ φίλον πρὸς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ.
17Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.Στέρξον φίλον, καὶ πιστώθητι μετʼ αὐτοῦ· ἐὰν δὲ ἀποκαλύψῃς τὰ μυστήρια αὐτοῦ, οὐ μὴ καταδιώξῃς ὀπίσω αὐτοῦ.
18Dilige proximum, et coniungere fide cum illo.Καθὼς γὰρ ἀπώλεσεν ἄνθρωπος τὸν ἐχθρὸν αὐτοῦ, οὕτως ἀπώλεσας τὴν φιλίαν τοῦ πλησίου·
19Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.καὶ ὡς πετεινὸν ἐκ χειρός σου ἀπελύσας, οὕτως ἀφῆκας τὸν πλησίον, καὶ οὐ θηρεύσεις αὐτόν.
20Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.Μὴ αὐτὸν διώξῃς, ὅτι μακρὰν ἀπέστῃ, καὶ ἐξέφυγεν ὡς δορκὰς ἐκ παγίδος.
21Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.Ὅτι θραῦσμά ἐστι καταδῆσαι, καὶ λοιδορίας ἐστὶ διαλλαγή· ὁ δὲ ἀποκαλύψας μυστήρια ἀπήλπισε.
22Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius:Διανεύων ὀφθαλμῷ τεκταίνει κακὰ, καὶ οὐδεὶς αὑτὸν ἀποστήσει ἀπʼ αὐτοῦ.
23ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:Ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν σου γλυκανεῖ στόμα σου, καὶ ἐπὶ τῶν λόγων σου ἐκθαυμάσει, ὕστερον δὲ διαστρέψει τὸ στόμα αὐτοῦ, καὶ ἐν τοῖς λόγοις σου δώσει σκάνδαλον.
24denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis.Πολλὰ ἐμίσησα καὶ οὐχ ὡμοίωσα αὐτῷ, καὶ ὁ Κύριος μισήσει αὐτόν.
25Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abiiciet.Ὁ βάλλων λίθον εἰς ὕψος ἐπὶ κεφαλὴν αὐτοῦ βάλλει, καὶ πληγὴ δολία διελεῖ τραύματα.
26In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.Ὁ ὀρύσσων βόθρον εἰς αὐτὸν ἐμπεσεῖται, καὶ ὁ ἱστῶν παγίδα ἐν αὐτῇ ἁλώσεται.
27Multa odivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.Ὁ ποιῶν πονηρὰ εἰς αὐτὸν κυλισθήσεται, καὶ οὐ μὴ ἐπιγνῷ πόθεν ἥκει αὐτῷ.
28Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.Ἐμπαιγμὸς καὶ ὀνειδισμὸς ὑπερηφάνων, καὶ ἡ ἐκδίκησις ὡς λέων ἐνεδρεύσει αὐτόν.
29Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.Παγίδι ἁλώσονται οἱ εὐφραινόμενοι πτώσει εὐσεβῶν, καὶ ὀδύνη καταναλώσει αὐτοὺς πρὸ τοῦ θανάτου αὐτῶν.
30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.Μῆνις καὶ ὀργὴ, καὶ ταῦτά ἐστι βδελύγματα, καὶ ἀνὴρ ἁμαρτωλὸς ἐγκρατὴς ἔσται αὐτῶν.
31Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.—
32Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.—
33Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…