Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 39

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 39: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.σοφίαν πάντων ἀρχαίων ἐκζητήσει, καὶ ἐν προφητείαις ἀσχοληθήσεται.
2Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit.Διηγήσεις ἀνδρῶν ὀνομαστῶν συντηρήσει, καὶ ἐν στροφαῖς παραβολῶν συνεισελεύσεται.
3Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.Ἀπόκρυφα παροιμιῶν ἐκζητήσει, καὶ ἐν αἰνίγμασι παραβολῶν ἀναστραφήσεται.
4In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit.Ἀναμέσον μεγιστάνων ὑπηρετήσει, καὶ ἔναντι ἡγουμένου ὀφθήσεται· ἐν γῇ ἀλλοτρίων ἐθνῶν διελεύσεται, ἀγαθὰ γὰρ καὶ κακὰ ἐν ἀνθρώποις ἐπείρασε.
5In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit.Τὴν καρδίαν αὐτοῦ ἐπιδώσει ὀρθρίσαι πρὸς Κύριον τὸν ποιήσαντα αὐτὸν, καὶ ἔναντι ὑψίστου δεηθήσεται· καὶ ἀνοίξει τὸ στόμα αὐτοῦ ἐν προσευχῇ, καὶ περὶ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ δεηθήσεται.
6Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.Ἐὰν Κύριος ὁ μέγας θελήσῃ, πνεύματι συνέσεως ἐμπλησθήσεται· αὐτὸς ἀνομβρήσει ῥήματα σοφίας αὐτοῦ, καὶ ἐν προσευχῇ ἐξομολογήσεται Κυρίῳ.
7Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.Αὐτὸς κατευθύνει βουλὴν αὐτοῦ καὶ ἐπιστήμην, καὶ ἐν τοῖς ἀποκρύφοις αὐτοῦ διανοηθήσεται.
8Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum:Αὐτὸς ἐκφανεῖ παιδείαν διδασκαλίας αὐτοῦ, καὶ ἐν νόμῳ διαθήκης Κυρίου καυχήσεται.
9et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino:Αἰνέσουσι τὴν σύνεσιν αὐτοῦ πολλοὶ, ἕως τοῦ αἰῶνος οὐκ ἐξαλειφθήσεται· οὐκ ἀποστήσεται τὸ μνημόσυνον αὐτοῦ, καὶ ὄνομα αὐτοῦ ζήσεται εἰς γενεὰς γενεῶν.
10et ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.Τὴν σοφίαν αὐτοῦ διηγήσονται ἔθνη, καὶ τὸν ἔπαινον αὐτοῦ ἐξαγγελεῖ ἐκκλησία.
11Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur.Ἐὰν ἐμμείνῃ ὄνομα καταλείψει ἢ χίλιοι, καὶ ἐὰν ἀναπαύσηται ἐμποιεῖ αὐτῷ.
12Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.Ἔτι διανοηθεὶς ἐκδιηγήσομαι, καὶ ὡς διχομηνία ἐπληρώθην.
13Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem.Εἰσακούσετέ μου υἱοὶ ὅσιοι, καὶ βλαστήσατε ὡς ῥόδον φυόμενον ἐπὶ ῥεύματος ἀγροῦ·
14Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.καὶ ὡς λίβανος εὐωδιάσατε ὀσμὴν, καὶ ἀνθήσατε ἄνθος ὡς κρίνον· διάδοτε ὀσμὴν καὶ αἰνέσατε ᾆσμα· εὐλογήσατε Κύριον ἐπὶ πᾶσι τοῖς ἔργοις.
15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.Δότε τῷ ὀνόματι αὐτοῦ μεγαλωσύνην, καὶ ἐξομολογήσασθε ἐν αἰνέσει αὐτοῦ, ἐν ᾠδαῖς χειλέων καὶ ἐν κινύραις, καὶ οὕτως ἐρεῖτε ἐν ἐξομολογήσει,
16Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum.Τὰ ἔργα Κυρίου πάντα ὅτι καλὰ σφόδρα, καὶ πᾶν πρόσταγμα ἐν καιρῷ αὐτοῦ ἔσται.
17In voce dicit: Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.Πάντα γὰρ ἐν καιρῷ αὐτοῦ ζητηθήσεται· ἐν λόγῳ αὐτοῦ ἔστη ὡς θημωνία ὕδωρ, καὶ ἐν ῥήματι στόματος αὐτοῦ ἀποδοχεῖα ὑδάτων.
18Quasi Libanus odorem suavitatis habete.Ἐν προστάγματι αὐτοῦ πᾶσα ἡ εὐδοκία, καὶ οὐκ ἔστιν ὃς ἐλαττώσει τὸ σωτήριον αὐτοῦ.
19Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.Ἔργα πάσης σαρκὸς ἐνώπιον αὐτοῦ, καὶ οὐκ ἔστι κρυβῆναι ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ.
20Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione:Ἀπὸ τοῦ αἰῶνος εἰς τὸν αἰῶνα ἐπέβλεψε, καὶ οὐθέν ἐστι θαυμάσιον ἐναντίον αὐτοῦ.
21Opera Domini universa bona valde.Οὐκ ἔστιν εἰπεῖν, τί τοῦτο; εἰς τί τοῦτο; πάντα γὰρ εἰς χρείας αὐτῶν ἔκτισται.
22In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:Ἡ εὐλογία αὐτοῦ ὡς ποταμὸς ἐπεκάλυψε, καὶ ὡς κατακλυσμὸς ξηρὰν ἐμέθυσεν.
23quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.Οὕτως ὀργὴν αὐτοῦ ἔθνη κληρονομήσει, ὡς μετέστρεψεν ὕδατα εἰς ἅλμην.
24Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.Αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ τοῖς ὁσίοις εὐθεῖαι, οὕτως τοῖς ἀνόμοις προσκόμματα.
25A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.Ἀγαθὰ τοῖς ἀγαθοῖς ἔκτισται ἀπʼ ἀρχῆς, οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς κακά.
26Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur.Ἀρχὴ πάσης χρείας εἰς ζωὴν ἀνθρώπου, ὕδωρ, πῦρ, καὶ σίδηρος, καὶ ἅλα, καὶ σεμίδαλις πυροῦ, καὶ μέλι, καὶ γάλα, αἷμα σταφυλῆς, καὶ ἔλαιον, καὶ ἱμάτιον.
27Benedictio illius quasi fluvius inundavit.Ταῦτα πάντα τοῖς εὐσεβέσιν εἰς ἀγαθὰ, οὕτως τοῖς ἁμαρτωλοῖς τραπήσεται εἰς κακά.
28Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum haereditabit.Ἔστι πνεύματα ἃ εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται, καὶ ἐν θυμῷ αὐτῶν ἐστερέωσαν μάστιγας αὐτῶν· καὶ ἐν καιρῷ συντελείας ἰσχὺν ἐκχέουσι, καὶ τὸν θυμὸν τοῦ ποιήσαντος αὐτοὺς κοπάσουσι.
29Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viae illius viis illorum directae sunt, sic peccatoribus offensiones in ira eius.Πῦρ καὶ χάλαζα καὶ λιμὸς καὶ θάνατος, πάντα ταῦτα εἰς ἐκδίκησιν ἔκτισται.
30Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala.Θηρίων ὁδόντες καὶ σκορπίοι καὶ ἔχεις καὶ ῥομφαία ἐκδικοῦσα εἰς ὄλεθρον ἀσεβεῖς,
31Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum.ἐν τῇ ἐντολῇ αὐτοῦ εὐφρανθήσονται, καὶ ἐπὶ τῆς γῆς εἰς χρείας ἑτοιμασθήσονται, καὶ ἐν τοῖς καιροῖς αὐτῶν οὐ παραβήσονται λόγον.
32Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.Διὰ τοῦτο ἐξ ἀρχῆς ἐστηρίχθην, καὶ διενοήθην, καὶ ἐν γραφῇ ἀφῆκα.
33Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.Τὰ ἔργα Κυρίου πάντα ἀγαθὰ, καὶ πᾶσαν χρείαν ἐν ὥρᾳ αὐτῆς χορηγήσει.
34In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem eius qui fecit illos placabunt.Καὶ οὐκ ἔστιν εἰπεῖν, τοῦτο τούτου πονηρότερον, πάντα γὰρ ἐν καιρῷ εὐδοκιμηθήσεται.
35Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt:Καὶ νῦν ἐν πάσῃ καρδίᾳ καὶ στόματι ὑμνήσατε, καὶ εὐλογήσατε τὸ ὄνομα Κυρίου.
36bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium impios.—
37In mandatis eius epulabuntur: et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum.—
38Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.—
39Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit.—
40Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.—
41Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…