Collatio
Siracides 14
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. | Μακάριος ἀνὴρ ὃς οὐκ ὠλίσθησεν ἐν στόματι αὐτοῦ, καὶ οὐ κατενύγη ἐν λύπῃ ἁμαρτίας. |
| 2 | Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. | Μακάριος οὗ οὐ κατέγνω ἡ ψυχὴ αὐτοῦ, καὶ ὃς οὐκ ἔπεσεν ἀπὸ τῆς ἐλπίδος αὐτοῦ. |
| 3 | Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? | Ἀνδρὶ μικρολόγῳ οὐ καλὸς ὁ πλοῦτος, καὶ ἀνθρώπῳ βασκάνῳ ἱνατί χρήματα; |
| 4 | Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. | Ὁ συνάγων ἀπὸ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ, συνάγει ἄλλοις, καὶ ἐν τοῖς ἀγαθοῖς αὐτοῦ τρυφήσουσιν ἕτεροι. |
| 5 | Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non iucundabitur in bonis suis. | Ὁ πονηρὸς ἑαυτῷ, τίνι ἀγαθὸς ἔσται; καὶ οὐ μὴ εὐφρανθήσεται ἐν τοῖς χρήμασιν αὐτοῦ. |
| 6 | Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et haec redditio est malitiae illius. | Τοῦ βασκαίνοντος ἑαυτὸν οὐκ ἔστι πονηρότερος, καὶ τοῦτο ἀνταπόδομα τῆς κακίας αὐτοῦ· |
| 7 | Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. | κᾂν εὐποιῇ, ἐν λήθῃ ποιεῖ, καὶ ἐπʼ ἐσχάτων ἐκφαίνει τὴν κακίαν αὐτοῦ. |
| 8 | Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam. | Πονηρὸς ὁ βασκαίνων ὀφθαλμῷ, ἀποστρέφων πρόσωπον καὶ ὁ ὑπερορῶν ψυχάς. |
| 9 | Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam. | Πλεονέκτου ὀφθαλμὸς οὐκ ἐμπίπλαται μερίδι, καὶ ἀδικία πονηρὰ ἀναξηρανει ψυχήν. |
| 10 | Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. | Ὀφθαλμὸς πονηρὸς φθονερὸς ἐπʼ ἄρτῳ, καὶ ἐλλιπὴς ἐπὶ τῆς τραπέζης αὐτοῦ. |
| 11 | Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. | Τέκνον, καθὼς ἐὰν ἔχεις εὐποίει σεαυτόν, καὶ προσφορὰς Κυρίῳ ἀξίως πρόσαγε. |
| 12 | Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur. | Μνήσθητι ὅτι θάνατος οὐ χρονιεῖ, καὶ διαθήκη ᾅδου οὐχ ὑπεδείχθη σοι. |
| 13 | Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. | Πρίν σε τελευτῆσαι εὐποίει φίλῳ, καὶ κατὰ τὴν ἰσχύν σου ἔκτεινον καὶ δὸς αὐτῷ. |
| 14 | Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat. | Μὴ ἀφυστερήσῃς ἀπὸ ἀγαθῆς ἡμέρας, καὶ μερὶς ἐπιθυμίας ἀγαθῆς μή σε παρελθάτω. |
| 15 | Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis? | Οὐχὶ ἑτέρῳ καταλείψεις τοὺς πόνους σου, καὶ τοὺς κόπους σου εἰς διαίρεσιν κλήρου; |
| 16 | Da et accipe, et iustifica animam tuam. | Δὸς καὶ λάβε, καὶ ἀπάτησον τὴν ψυχήν σου, ὅτι οὐκ ἔστιν ἐν ᾅδου ζητῆσαι τρυφήν. |
| 17 | Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. | Πᾶσα σὰρξ ὡς ἱμάτιον παλαιοῦται, ἡ γὰρ διαθήκη ἀπʼ αἰῶνος θανάτῳ ἀποθανῇ. |
| 18 | Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. | Ὡς φύλλον θάλλον ἐπὶ δένδρου δασέος, τὰ μὲν καταβάλλει, ἀλλα δὲ φύει· οὕτως γενεὰ σαρκὸς καὶ αἵματος, ἡ μὲν τελευτᾷ, ἑτέρα δὲ γεννᾶται. |
| 19 | Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. | Πᾶν ἔργον σηπόμενον ἐκλείπει, καὶ ὁ ἐργαζόμενος αὐτὸ μετʼ αὐτοῦ ἀπελεύσεται. |
| 20 | Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. | Μακάριος ἀνὴρ ὃς ἐν σοφίᾳ τελευτήσει, καὶ ὃς ἐν συνέσει αὐτοῦ διαλεχθήσεται· |
| 21 | Et omne opus electum iustificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo. | ὡ διανοούμενος τὰς ὁδοὺς αὐτῆς ἐν καρδίᾳ αὐτοῦ, καὶ ἐν τοῖς ἀποκρύφοις αὐτῆς νοηθήσεται. |
| 22 | Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei: | Ἔξελθε ὀπίσω αὐτῆς ὡς ἰχνευτὴς, καὶ ἐν ταῖς εἰσόδοις αὐτῆς ἐνέδρευε. |
| 23 | qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: | Ὁ παρακύπτων διὰ τῶν θυρίδων αὐτῆς, καὶ ἐπὶ τῶν θυρωμάτων αὐτῆς ἀκροάσεται· |
| 24 | qui respicit per fenestras illius, et in ianuis illius audiens: | ὁ καταλύων σύνεγγυς τοῦ οἴκου αὐτῆς, καὶ πήξει πάσσαλον ἐν τοῖς τοίχοις αὐτῆς. |
| 25 | qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum. | Στήσει τὴν σκηνὴν αὐτοῦ κατὰ χεῖρας αὐτῆς, καὶ καταλύσει ἐν καταλύματι ἀγαθῶν. |
| 26 | Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis eius morabitur. | Θήσει τὰ τέκνα αὐτοῦ ἐν τῇ σκέπῃ αὐτῆς, καὶ ὑπὸ τοὺς κλάδους αὐτῆς αὐλισθήσεται. |
| 27 | Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria eius requiescet. | Σκεπασθήσεται ὑπʼ αὐτῆς ἀπὸ καύματος, καὶ ἐν τῇ δόξῃ αὐτῆς καταλύσει. |
