Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 45

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 45: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Dilectus Deo et hominibus Moyses, cuius memoria in benedictione est.Καὶ ἐξήγαγεν ἐξ αὐτοῦ ἄνδρα ἐλέους, εὑρίσκοντα χάριν ἐν ὀφθαλμοῖς πάσης σαρκός· ἐγαπημένον ὑπὸ Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων Μωυσῆν, οὗ τὸ μνημόσυνον ἐν εὐλογίαις.
2Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.Ὡμοίωσεν αὐτὸν δόξῃ ἁγίων, καὶ ἐμεγάλυνεν αὐτὸν ἐν φόβοις ἐχθρῶν.
3Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.Ἐν λόγοις αὐτοῦ σημεῖα κατέπαυσεν, ἐδόξασεν αὐτὸν κατὰ πρόσωπον βασιλέων· ἐνετείλατο αὐτῷ πρὸς λαὸν αὐτοῦ, καὶ ἔδειξεν αὐτῷ τῆς δόξης αὐτοῦ.
4In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.Ἐν πίστει καὶ πραΰτητι αὐτοῦ ἡγίασεν, ἐξελέξατο αὐτὸν ἐκ πάσης σαρκός.
5Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.Ἠκούτισεν αὐτὸν τῆς φωνῆς αὐτοῦ, καὶ εἰσήγαγεν αὐτὸν εἰς τὸν γνόφον· καὶ ἔδωκεν αὐτῷ κατὰ πρόσωπον ἐντολὰς, νόμον ζωῆς καὶ ἐπιστημης, διδάξαι τὸν Ἰακὼβ διαθήκην, καὶ κρίματα αὐτοῦ τὸν Ἰσραήλ.
6Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum, et iudicia sua Israël.Ἀαρὼν ὕψωσεν ἅγιον ὅμοιον αὐτῷ, ἀδελφὸν αὐτοῦ, ἐκ φυλῆς Λευΐ.
7Excelsum fecit Aaron fratrem eius, et similem sibi, de tribu Levi.Ἔστησεν αὐτῷ διαθήκην αἰῶνος, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ ἱερατείαν λαοῦ· ἐμακάρισεν αὐτὸν ἐν εὐκοσμίᾳ, καὶ περιέζωσεν αὐτὸν στολὴν δόξης.
8Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria:Ἐνέδυσεν αὐτὸν συντέλειαν καυχήματος, καὶ ἐστερέωσεν αὐτὸν σκεύεσιν ἰσχύος, περισκελῆ καὶ ποδήρη καὶ ἐπωμίδα,
9et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis.καὶ ἐκύκλωσεν αὐτὸν ῥοΐσκοις χρυσοῖς, κώδωσι πλείστοις κυκλόθεν, ἠχῆσαι φωνὴν ἐν βήμασιν αὐτοῦ, ἀκουστὸν ποιῆσαι ἦχον ἐν ναῷ εἰς μνημόσυνον υἱοῖς λαοῦ αὐτοῦ,
10Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro:στολῇ ἁγίᾳ, χρυσῷ, καὶ ὑακίνθῳ, καὶ πορφύρᾳ, ἔργῳ ποικιλτοῦ, λογείῳ κρίσεως, δήλοις ἀληθείας,
11dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.κεκλωσμένῃ κόκκῳ, ἔργῳ τεχνίτου, λίθοις πολυτελέσι γλύμματος σφραγίδος, ἐν δέσει χρυσίου, ἔργῳ λιθουργοῦ, εἰς μνημόσυνον ἐν γραφῇ κεκολαμμένῃ κατʼ ἀριθμὸν φυλῶν Ἰσραήλ·
12Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, iudicio et veritate praediti:στέφανον χρυσοῦν ἐπάνω κιδάρεως, ἐκτύπωμα σφραγίδος ἁγιάσματος, καύχημα τιμῆς, ἔργον ἰσχύος, ἐπιθυμήματα ὀφθαλμῶν κοσμούμενα ὡραῖα.
13torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.Πρὸ αὐτοῦ οὐ γέγονε τοιαῦτα ἕως αἰῶνος, οὐκ ἐνεδύσατο ἀλλογενὴς, πλὴν τῶν υἱῶν αὐτοῦ μόνον, καὶ τὰ ἔκγονα αὐτοῦ διαπαντός.
14Corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.Θυσίαι αὐτοῦ ὁλοκαρπωθήσονται καθημέραν ἐνδελεχῶς δίς.
15Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.Ἐπλήρωσε Μωυσῆς τὰς χεῖρας, καὶ ἔχρισεν αὐτὸν ἐν ἐλαίῳ ἁγίῳ· ἐγενήθη αὐτῷ εἰς διαθήκην αἰώνιον, καὶ ἐν τῷ σπέρματι αὐτοῦ ἐν ἡμέραις οὐρανοῦ, λειτουργεῖν αὐτῷ ἅμα καὶ ἱερατεύειν, καὶ εὐλογεῖν τὸν λαὸν αὐτοῦ ἐν τῷ ὀνόματι αὐτοῦ.
16Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes eius per omne tempus.Ἐξελέξατο αὐτὸν ἀπὸ παντὸς ζῶντος, προσαγαγεῖν κάρπωσιν Κυρίῳ, θυμίαμα καὶ εὐωδίαν εἰς μνημόσυνον, ἐξιλάσκεσθαι περὶ τοῦ λαοῦ σου.
17Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.Ἔδωκεν αὐτὸν ἐν ἐντολαῖς αὐτοῦ, ἐξουσίαν ἐν διαθήκαις κριμάτων, διδάξαι τὸν Ἰακὼβ τὰ μαρτύρια, καὶ ἐν νόμῳ αὐτοῦ φωτίσαι Ἰσραήλ.
18Complevit Moyses manus eius, et unxit illum oleo sancto.Ἐπισυνέστησαν αὐτῷ ἀλλότριοι, καὶ ἐζήλωσαν αὐτὸν ἐν τῇ ἐρήμῳ, ἄνδρες οἱ περὶ Δαθὰν καὶ Ἀβειρὼν, καὶ ἡ συναγωγὴ Κορὲ ἐν θυμῷ καὶ ὀργῇ.
19Factum est illi in testamentum aeternum, et semini eius, sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine eius.Εἶδε Κύριος καὶ οὐκ εὐδόκησε, καὶ συνετελέσθησαν ἐν θυμῷ ὀργῆς· ἐποίησεν αὐτοῖς τέρατα, καταναλῶσαι ἐν πυρὶ φλογὸς αὐτοῦ.
20Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo:Καὶ προσέθηκεν Ἀαρὼν δόξαν, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ κληρονομίαν· ἀπαρχὰς πρωτογενημάτων ἐμέρισεν αὐτοῖς· ἄρτον ἐν πρώτοις ἡτοίμασε πλησμονήν.
21et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis iudiciorum: docere Iacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël.Καὶ γὰρ θυσίας Κυρίου φάγονται, ἃς ἔδωκεν αὐτῷ τε καὶ τῷ σπέρματι αὐτοῦ.
22Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.Πλὴν ἐν γῇ λαοῦ οὐ κληρονομήσει, καὶ μερὶς οὐκ ἔστιν αὐτῷ ἐν λαῷ, αὐτὸς γὰρ μερίς σου, κληρονομία.
23Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae.Καὶ Φινεὲς υἱὸς Ἐλεάζαρ τρίτος εἰς δόξαν, ἐν τῷ ζηλῶσαι αὐτὸν ἐν φόβῳ Κυρίου, καὶ στῆσαι αὐτὸν ἐν τροπῇ λαοῦ, ἐν ἀγαθότητι προθυμίας ψυχῆς αὐτοῦ, καὶ ἐξιλάσατο περὶ τοῦ Ἰσραήλ.
24Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.Διὰ τοῦτο ἐστάθη αὐτῷ διαθήκη εἰρήνης, προστάτην ἁγίων καὶ λαῷ αὐτοῦ, ἵνα αὐτῷ ᾖ καὶ τῷ σπέρματι αὐτοῦ ἱερωσύνης μεγαλεῖον εἰς τοὺς αἰῶνας·
25Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi haereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi.καὶ διαθηκήν τῷ Δαυὶδ υἱῷ ἐκ φυλῆς Ἰούδα, κληρονομία βασιλέως υἱοῦ ἐξ υἱοῦ μόνου, κληρονομία Ἀαρὼν καὶ τῷ σπέρματι αὐτοῦ.
26Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius.Δῴη ὑμῖν σοφίαν ἐν καρδίᾳ ὑμῶν, κρίνειν τὸν λαὸν αὐτοῦ ἐν δικαιοσύνῃ, ἵνα μὴ ἀφανισθῇ τὰ ἀγαθὰ αὐτῶν, καὶ τὴν δόξαν αὐτῶν εἰς γενεὰς αὐτῶν.
27Ceterum in terra gentes non haereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et haereditas.—
28Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,—
29et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israël.—
30Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in aeternum.—
31Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda, haereditas ipsi et semini eius: ut daret sapientiam in cor nostrum, iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…