Collatio
Siracides 44
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. | Αἰνέσωμεν δὴ ἄνδρας ἐνδόξους, καὶ τοὺς πατέρας ἡμῶν τῇ γενέσει. |
| 2 | Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a saeculo. | Πολλὴν δόξαν ἔκτισεν ὁ Κύριος, τὴν μεγαλωσύνην αὐτοῦ ἀπʼ αἰῶνος. |
| 3 | Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: | Κυριεύοντες ἐν ταῖς βασιλείαις αὐτῶν, καὶ ἄνδρες ὀνομαστοὶ ἐν δυνάμει· βουλεύσονται ἐν συνέσει αὐτῶν, ἀπηγγελκότες ἐν προφητείαις· |
| 4 | et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba: | ἡγούμενοι λαοῦ ἐν διαβουλίοις, καὶ συνέσει γραμματείας λαοῦ· σοφοὶ λόγοι ἐν παιδείᾳ αὐτῶν· |
| 5 | in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum: | ἐκζητοῦντες μέλη μουσικῶν, διηγούμενοι ἔπη ἐν γραφῇ· |
| 6 | homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. | ἄνδρες πλούσιοι κεχορηγημένοι ἰσχύϊ, εἰρηνεύοντες ἐν παροικίαις αὐτῶν· |
| 7 | Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. | πάντες οὗτοι ἐν γενεαῖς ἐδοξάσθησαν, καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτῶν καύχημα. |
| 8 | Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. | Εἰσὶν αὐτῶν οἳ κατέλιπον ὄνομα τοῦ ἐκδιηγήσασθαι ἐπαίνους· |
| 9 | Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. | καὶ εἰσὶν ὧν οὐκ ἔστι μνημόσυνον, καὶ ἀπώλοντο ὡς οὐχ ὑπάρξαντες, καὶ ἐγένοντο ὡς οὐ γεγονότες, καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν μετʼ αὐτούς. |
| 10 | Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. | Ἀλλʼ ἢ οὗτοι ἄνδρες ἐλέους, ὧν αἱ δικαιοσύναι οὐκ ἐπελήσθησαν. |
| 11 | Cum semine eorum permanent bona: | Μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν διαμενεῖ ἀγαθὴ κληρονομία, ἔκγονα αὐτῶν ἐν ταῖς διαθήκαις. |
| 12 | haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: | Ἔστη σπέρμα αὐτῶν καὶ τέκνα αὐτῶν διʼ αὐτούς· |
| 13 | et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. | ἕως αἰῶνος μενεῖ σπέρμα αὐτῶν, καὶ ἡ δόξα αὐτῶν οὐκ. ἐξαλειφθήσεται. |
| 14 | Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. | Τὸ σῶμα αὐτῶν ἐν εἰρήνῃ ἐτάφη, καὶ τὸ ὄνομα αὐτῶν ζῇ εἰς γενεάς. |
| 15 | Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. | Σοφίαν αὐτῶν διηγήσονται λαοὶ, καὶ τὸν ἔπαινον ἐξαγγέλλει ἐκκλησία. |
| 16 | Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. | Ἐνὼχ εὐηρέστησε Κυρίῳ, καὶ μετετέθη ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς. |
| 17 | Noë inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. | Νῶε εὑρέθη τέλειος δίκαιος, ἐν καιρῷ ὀργῆς ἐγένετο ἀντάλλαγμα· διὰ τοῦτο ἐγενήθη κατάλειμμα τῇ γῇ, διὰ τοῦτο ἐγένετο κατακλυσμός. |
| 18 | Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium. | Διαθῆκαι αἰῶνος ἐτέθησαν πρὸς αὐτὸν, ἵνα μὴ ἐξαλειφθῇ κατακλυσμῷ πᾶσα σάρξ. |
| 19 | Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. | Ἁβραὰμ μέγας πατὴρ πλήθους ἐθνῶν, καὶ οὐχ εὑρέθη ὅμοιος ἐν τῇ δόξῃ, |
| 20 | Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. | ὃς συνετήρησε νόμον ὑψίστου, καὶ ἐγένετο ἐν διαθήκῃ μετʼ αὐτοῦ· καὶ ἐν σαρκὶ αὐτοῦ ἔστησε διαθήκην, καὶ ἐν πειρασμῷ εὑρέθη πιστός. |
| 21 | In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. | Διὰ τοῦτο ἐν ὅρκῳ ἔστησεν αὐτῷ, ἐνευλογηθῆναι ἔθνη ἐν τῷ σπέρματι αὐτοῦ, πληθύναι αὐτὸν ὡς χοῦν τῆς γῆς, καὶ ὡς ἄστρα ἀνυψῶσαι τὸ σπέρμα αὐτοῦ, καὶ κατακληρονομῆσαι αὐτοὺς ἀπὸ θαλάσσης ἕως θαλάσσης, καὶ ἀπὸ ποταμοῦ ἕως ἄκρου γῆς. |
| 22 | Ideo iureiurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum, | Καὶ ἐν τῷ Ἰσαὰκ ἔστησεν οὕτως διὰ Ἁβραὰμ τὸν πατέρα αὐτοῦ, εὐλογίαν πάντων ἀνθρώπων καὶ διαθήκην. |
| 23 | et ut stellas exaltare semen eius, et haereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. | Καὶ κατέπαυσεν ἐπὶ κεφαλὴν Ἰακώβ· ἐπέγνω αὐτὸν ἐν εὐλογίαις αὐτοῦ, καὶ ἔδωκεν αὐτῷ ἐν κληρονομίᾳ· καὶ διέστειλε μερίδας αὐτοῦ, ἐν φυλαῖς ἐμέρισε δεκαδύο. |
| 24 | Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem eius. | — |
| 25 | Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Iacob. | — |
| 26 | Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi haereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. | — |
| 27 | Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. | — |
