Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 31

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 31: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.Διαθήκην ἐθέμην τοῖς ὀφθαλμοῖς μου, καὶ οὐ συνήσω ἐπὶ παρθένον.
2Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis?Καὶ τί ἐμέρισεν ὁ Θεὸς ἄνωθεν, καὶ κληρονομία ἱκανοῦ ἐξ ὑψίστων;
3Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?Οὐαί, ἀπώλεια τῷ ἀδίκῳ, καὶ ἀπαλλοτρίωσις τοῖς ποιοῦσιν ἀνομίαν.
4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?Οὐχὶ αὐτὸς ὄψεται ὁδόν μου, καὶ πάντα τὰ διαβήματά μου ἐξαριθμήσεται;
5Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,Εἰ δὲ ἤμην πεπορευμένος μετὰ γελοιαστῶν, εἰ δὲ καὶ ἐσπούδασεν ὁ πούς μου εἰς δόλον·
6appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam.Ἕσταμαι γὰρ ἐν ζυγῷ δικαίῳ, οἶδε δὲ ὁ Κύριος τὴν ἀκακίαν μου·
7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,Εἰ ἐξέκλινεν ὁ πούς μου ἐκ τῆς ὁδοῦ, εἰ δὲ καὶ τῷ ὀφθαλμῷ ἐπηκολούθησεν ἡ καρδία μου, εἰ δὲ καὶ ταῖς χερσί μου ἡψάμην δώρων,
8seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.σπείραιμι ἄρα καὶ ἄλλοι φάγοισαν, ἄῤῥιζος δὲ γενοίμην ἐπὶ γῆς.
9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,Εἰ ἐξηκολούθησεν ἡ καρδία μου γυναικὶ ἀνδρὸς ἑτέρου, εἰ καὶ ἐγκάθετος ἐγενόμην ἐπὶ θύραις αὐτῆς,
10scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.ἀρέσαι ἄρα καὶ ἡ γυνή μου ἑτέρῳ, τὰ δὲ νήπιά μου ταπεινωθείη.
11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.Θυμὸς γὰρ ὀργῆς ἀκατάσχετος, τὸ μιᾶναι ἀνδρὸς γυναῖκα.
12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.Πῦρ γάρ ἐστι καιόμενον ἐπὶ πάντων τῶν μερῶν, οὗδʼ ἂν ἐπέλθῃ ἐκ ῥιζῶν ἀπώλεσεν.
13Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:Εἰ δὲ καὶ ἐφαύλισα κρίμα θεράποντός μου ἢ θεραπαίνης, κρινομένων αὐτῶν πρὸς μὲ,
14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?τί γὰρ ποιήσω ἐὰν ἔτασίν μου ποιῆται ὁ Κύριος; ἐὰν δὲ καὶ ἐπισκοπήν τινα, ἀπόκρισιν ποιήσομαι;
15Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?Πότερον οὐχ ὡς καὶ ἐγὼ ἐγενόμην ἐν γαστρὶ, καὶ ἐκεῖνοι γεγόνασι; γεγόναμεν δὲ ἐν τῇ αὐτῇ κοιλίᾳ.
16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci;Ἀδύνατοι δὲ χρείαν ἥν ποτε εἶχον οὐκ ἀπέτυχον, χήρας δὲ τὸν ὀφθαλμὸν οὐκ ἐξέτηξα·
17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex eaΕἰ δὲ καὶ τὸν ψωμόν μου ἔφαγον μόνος, καὶ οὐχὶ ὀρφανῷ μετέδωκα·
18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum);Ὅτι ἐκ νεότητός μου ἐξέτρεφον ὡς πατὴρ, καὶ ἐκ γαστρὸς μητρός μου ὡδήγησα·
19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;Εἰ δὲ καὶ ὑπερεῖδον γυμνὸν ἀπολλύμενον, καὶ οὐκ ἠμφίασα αὐτόν·
20si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est;Ἀδύνατοι δὲ εἰ μὴ εὐλόγησάν με, ἀπὸ δὲ κουρᾶς ἀμνῶν μοῦ ἐθερμάνθησαν οἱ ὦμοι αὐτῶν·
21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:Εἰ ἐπῆρα ὀρφανῷ χεῖρα, πεποιθὼς ὅτι πολλή μοι βοήθεια περίεστιν·
22humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.Ἀποσταίη ἄρα ὁ ὦμός μου ἀπὸ τῆς κλειδός, ὁ δὲ βραχίων μου ἀπὸ τοῦ ἀγκῶνος συντριβείη.
23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.Φόβος γὰρ Κυρίου συνέσχε με, ἀπὸ τοῦ λήμματος αὐτοῦ οὐχ ὑποίσω.
24Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea;Εἰ ἔταξα χρυσίον εἰς χοῦν μου, εἰ δὲ καὶ λίθῳ πολυτελεῖ ἐπεποίθησα,
25si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;εἰ δὲ καὶ εὐφράνθην πολλοῦ πλούτου μου γενομένου, εἰ δὲ καὶ ἐπʼ ἀναριθμήτοις ἐθέμην χεῖρά μου·
26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,Ἢ οὐχ ὁρῶμεν ἥλιον τὸν ἐπιθαύσκοντα ἐκλείποντα, σελήνην δὲ φθίνουσαν; οὐ γὰρ ἐπʼ αὐτοῖς ἐστί·
27et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:Καὶ εἰ ἠπατήθη λάθρα ἡ καρδία μου, εἰ δὲ χεῖρά μου ἐπιθεὶς ἐπὶ στόματί μου ἐφίλησα.
28quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.Καὶ τοῦτό μοι ἄρα ἀνομία ἡ μεγίστη λογισθείη, ὅτι ἐψευσάμην ἐναντίον Κυρίου τοῦ ὑψίστου.
29Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:Εἰ δὲ καὶ ἐπιχαρὴς ἐγενόμην πτώματι ἐχθρῶν μου, καὶ εἶπεν ἡ καρδία μου, εὖγε.
30non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius.Ἀκούσαι ἄρα τὸ οὖς μου τὴν κατάραν μου, θρυληθείην δὲ ἄρα ὑπὸ λαοῦ μου κακούμενος.
31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius, ut saturemur?Εἰ δὲ καὶ πολλάκις εἶπον αἱ θεράπαιναί μου, τίς ἄν δῴη ἡμῖν τῶν σαρκῶν αὐτοῦ πλησθῆναι; λίαν μου χρηστοῦ ὄντος·
32foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.Ἔξω δὲ οὐκ ηὐλίζετο ξένος, ἡ δὲ θύρα μου παντὶ ἐλθόντι ἀνέῳκτο·
33Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam;Εἰ δὲ καὶ ἁμαρτὼν ἀκουσίως ἔκρυψα τὴν ἁμαρτίαν μου·
34si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.Οὐ γὰρ διετράπην πολυοχλίαν πλήθους, τοῦ μὴ ἐξαγορεῦσαι ἐνώπιον αὐτῶν· εἰ δὲ καὶ εἴασα ἀδύνατον ἐξελθεῖν θύραν μου κόλπῳ κενῷ·
35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui iudicat,Τίς δῴη ἀκούοντά μου; χεῖρα δὲ Κυρίου εἰ μὴ ἐδεδοίκειν· συγγραφὴν δὲ ἣν εἶχον κατά τινος,
36ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?ἐπʼ ὤμοις ἂν περιθέμενος στέφανον ἀνεγίνωσκον,
37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.καὶ εἰ μὴ ῥῆξας αὐτὴν ἀπέδωκα, οὐθὲν λαβὼν παρὰ χρεωφειλέτου·
38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent:Εἰ ἐπʼ ἐμοί ποτε ἡ γῆ ἐστέναξεν, εἰ δὲ καὶ οἱ αὔλακες αὐτῆς ἔκλαυσαν ὁμοθυμαδόν·
39si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi:Εἰ δὲ καὶ τὴν ἰσχὺν αὐτῆς ἔφαγον μόνος ἄνευ τιμῆς, εἰ δὲ καὶ ψυχὴν κυρίου τῆς γῆς ἐκλαβὼν ἐλύπησα·
40pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Iob.Ἀντὶ πυροῦ ἄρα ἐξέλθοι μοι κνίδη, ἀντὶ δὲ κριθῆς βάτος. Καὶ ἐπαύσατο Ἰὼβ ῥήμασιν.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…