Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 9

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 9: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Et respondens Iob, ait:Ὑπολαβὼν δὲ Ἰὼβ, λέγει,
2Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo.Ἐπʼ ἀληθείας οἶδα, ὅτι οὕτως ἐστί· πῶς γὰρ ἔσται δίκαιος βροτὸς παρὰ Κυρίῳ;
3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.Ἐὰν γὰρ βούληται κριθῆναι αὐτῷ, οὐ μὴ ὑπακούσῃ αὐτῷ, ἵνα μὴ ἀντείπῃ πρὸς ἕνα λόγον αὐτοῦ ἐκ χιλίων.
4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?Σοφὸς γάρ ἐστι διανοίᾳ, κραταιός τε καὶ μέγας· τίς σκληρὸς γενόμενος ἐναντίον αὐτοῦ ὑπέμεινεν;
5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.Ὁ παλαιῶν ὄρη καὶ οὐκ οἴδασιν, ὁ καταστρέφων αὐτὰ ὀργῇ·
6Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.Ὁ σείων τὴν ὑπʼ οὐρανὸν ἐκ θεμελίων, οἱ δὲ στύλοι αὐτῆς σαλεύονται·
7Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.Ὁ λέγων τῷ ἡλίῳ καὶ οὐκ ἀνατέλλει, κατὰ δὲ ἄστρων κατασφραγίζει·
8Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.Ὁ τανύσας τὸν οὐρανὸν μόνος, καὶ περιπατῶν ὡς ἐπʼ ἐδάφους ἐπὶ θαλάσσης·
9Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.Ὁ ποιῶν Πλειάδα καὶ Ἕσπερον καὶ Ἀρκτοῦρον, καὶ ταμεῖα Νότου·
10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.Ὁ ποιῶν μεγάλα καὶ ἀνεξιχνίαστα, ἔνδοξά τε καὶ ἐξαίσια, ὧν οὐκ ἔστιν ἀριθμός.
11Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.Ἐὰν ὑπερβῇ με, οὐ μὴ ἴδω· ἐὰν παρέλθῃ με, οὐδʼ ὡς ἔγνων.
12Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?Ἐὰν ἀπαλλάξῃ, τίς ἀποστρέψει; ἢ τίς ἐρεῖ αὐτῷ, τί ἐποίησας;
13Deus, cuius irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.Αὐτὸς γὰρ ἀπέστραπται ὀργὴν, ὑπʼ αὐτοῦ ἐκάμφθησαν κήτη τὰ ὑπʼ οὐρανόν
14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?Ἐὰν δέ μου ὑπακούσεται, ἤ διακρίνει τὰ ῥήματά μου.
15qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo: sed meum iudicem deprecabor.Ἐὰν γὰρ ὦ δίκαιος, οὐκ εἰσακούσεταί μου, τοῦ κρίματος αὐτοῦ δεηθήσομαι·
16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.Ἐάν τε καλέσω καὶ μὴ ὑπακούσῃ, οὐ πιστεύω ὅτι εἰσακήκοέ μου τῆς φωνῆς.
17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.Μὴ γνόφῳ με ἐκτρίψῃ· πολλὰ δέ μου τὰ συντρίμματα πεποίηκε διακενῆς.
18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.Οὐκ ἐᾷ γάρ με ἀναπνεῦσαι· ἐνέπλησε δέ με πικρίας,
19Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere.ὅτι μὲν γὰρ ἰσχύει κράτει· τίς οὖν κρίματι αὐτοῦ ἀντιστήσεται;
20Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.Ἐὰν γὰρ ὦ δίκαιος, τὸ στόμα μου ἀσεβήσει· ἐάν τε ᾧ ἄμεμπτος, σκολιὸς ἀποβήσομαι.
21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.Εἴτε γὰρ ἠσέβησα, οὐκ οἶδα τῇ ψυχῇ, πλὴν ἀφαιρεῖταί μου ἡ ζωή.
22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.Διὸ εἶπον, μέγαν καὶ δυνάστην ἀπολλύει ὀργή,
23Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.ὅτι φαῦλοι ἐν θανάτῳ ἐξαισίῳ, ἀλλὰ δίκαιοι καταγελῶνται,
24Terra data est in manus impii; vultum iudicum eius operit. Quod si non ille est, quis ergo est?παραδέδονται γὰρ εἰς χεῖρας ἀσεβοῦς, πρόσωπα κριτῶν αὐτῆς συγκαλύπτει· εἰ δὲ μὴ αὐτός ἐστι, τίς ἐστιν;
25Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.Ὁ δὲ βίος μου ἐστὶν ἐλαφρότερος δρομέως· ἀπέδρασαν, καὶ οὐκ εἴδοσαν.
26Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.Ἢ καὶ ἐστι ναυσὶν ἴχνος ὁδοῦ, ἢ ἀετοῦ πετομένου ζητοῦντος βοράν;
27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.Ἐάν τε γὰρ εἶπω, ἐπιλήσομαι λαλῶν, συγκύψας τῷ προσώπῳ στενάξω·
28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.Σείομαι πᾶσι τοῖς μέλεσιν, οἴδα γὰρ ὅτι οὐκ ἀθῶόν με ἐάσεις.
29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?Ἐπειδὴ δέ εἰμι ἀσεβὴς, διὰ τί οὐκ ἀπέθανον;
30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,Ἐὰν γὰρ ἀπολούσωμαι χιόνι, καὶ ἀποκαθάρωμαι χερσὶ καθαραῖς,
31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.ἱκανῶς ἐν ῥύπῳ με ἔβαψας, ἐβδελύξατο δέ με ἡ στολή.
32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri.Οὐ γὰρ εἰ ἄνθρωπος κατʼ ἐμὲ, ᾧ ἀντικρινοῦμαι, ἵνα ἔλθωμεν ὁμοθυμαδὸν εἰς κρίσιν.
33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.Εἴθε ἦν ὁ μεσίτης ἡμῶν, καὶ ἐλέγχων, καὶ διακούων ἀναμέσον ἀμφοτέρων.
34Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.Ἀπαλλαξάτω ἀπʼ ἐμοῦ τὴν ῥάβδον, ὁ δὲ φόβος αὐτοῦ μή με στροβείτω,
35Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.καὶ οὐ μὴ φοβηθῶ, ἀλλὰ λαλήσω· οὐ γὰρ οὕτω συνεπίσταμαι.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…