Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 30

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 30: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:Νυνὶ δὲ κατεγέλασάν μου ἐλάχιστοι, νῦν νουθετοῦσί με ἐν μέρει, ὧν ἐξουδένουν τοὺς πατέρας αὐτῶν, οὓς οὐχ ἡγησάμην ἀξίους κυνῶν τῶν ἐμῶν νομάδων.
2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:Καί γε ἰσχὺς χειρῶν αὐτῶν ἱνατί μοι; ἐπʼ αὐτοὺς ἀπώλετο συντέλεια.
3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.Ἐν ἐνδείᾳ καὶ λιμῷ ἄγονος, οἱ φεύγοντες ἄνυδρον ἐχθὲς συνοχὴν καὶ ταλαιπωρίαν.
4Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum:Οἱ περικυκλοῦντες ἄλιμα ἐπὶ ἠχοῦντι, οἵτινες ἄλιμα ἦν αὐτῶν τὰ σῖτα, ἄτιμοι δὲ καὶ πεφαυλισμένοι, ἐνδεεῖς παντὸς ἀγαθοῦ, οἳ καὶ ῥὶζας ξύλων ἐμασσῶντο ὑπὸ λιμοῦ μεγάλου.
5qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.Ἐπανέστησάν μοι κλέπται,
6In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream:ὧν οἱ οἶκοι αὐτῶν ἦσαν τρῶγλαι πετρῶν·
7qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:Ἀναμέσον εὐήχων βοήσονται οἳ ὑπὸ φρύγανα ἄγρια διῃτῶντο.
8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.Ἀφρόνων υἱοὶ καὶ ἀτίμων, ὄνομα καὶ κλέος ἐσβεσμένον ἀπὸ γῆς.
9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.Νυνὶ δὲ κιθάρα ἐγώ εἰμι αὐτῶν, καὶ ἐμὲ θρύλλημα ἔχουσιν.
10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.Ἐβδελύξαντο δέ με ἀποστάντες μακρὰν, ἀπὸ δὲ τοῦ προσώπου μου οὐκ ἐφείσαντο πτύελον.
11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.Ἀνοίξας γὰρ φαρέτραν αὐτοῦ ἐκάκωσέ με, καὶ χαλινὸν τοῦ προσώπου μου ἐξαπέστειλεν.
12Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.Ἐπὶ δεξιῶν βλαστοῦ ἐπανέστησαν, πόδα αὐτῶν ἐξέτειναν, καὶ ὡδοποίησαν ἐπʼ ἐμὲ· τρίβους ἀπωλείας αὐτῶν.
13Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.Ἐξετρίβησαν τρίβοι μου, ἐξέδυσαν γάρ μου τὴν στολήν·
14Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.βέλεσιν αὐτοῦ κατηκόντισέ με. Κέκριται δέ μοι ὡς βούλεται, ἐν ὀδύναις πέφυρμαι.
15Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.Ἐπιστρέφονταί μου αἱ ὀδύναι, ᾤχετό μου ἡ ἐλπὶς ὥσπερ πνεῦμα, καὶ ὥσπερ νέφος ἡ σωτηρία μου.
16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.Καὶ νῦν ἐπʼ ἐμὲ ἐκχυθήσεται ἡ ψυχή μου, ἔχουσιν δέ με ἡμέραι ὀδυνῶν.
17Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.Νυκτὶ δέ μου τὰ ὀστᾶ συγκέχυται, τὰ δὲ νεῦρά μου διαλέλυται.
18In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicae succinxerunt me.Ἐν πολλῇ ἰσχύϊ ἐπελάβετό μου τῆς στολῆς, ὥσπερ τὸ περιστόμιον τοῦ χιτῶνός μου περιέσχε με.
19Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.Ἥγησαι δέ με ἴσα πηλῷ, ἐν γῇ καὶ σποδῷ μου ἡ μερίς.
20Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.Κέκραγα δὲ πρὸς σὲ καὶ οὐκ ἀκούεις μου, ἔστησαν δὲ καὶ κατενόησάν με.
21Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.Ἐπέβησαν δέ μοι ἀνελεημόνως, χειρὶ κραταιᾷ με ἐμαστίγωσας.
22Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.Ἔταξας δέ με ἐν ὀδύναις, καὶ ἀπέῤῥιψάς με ἀπὸ σωτηρίας.
23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.Οἶδα γὰρ ὅτι θάνατός με ἐκτρίψει, οἰκία γὰρ παντὶ θνητῷ γῆ.
24Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.Εἰ γὰρ ὄφελον δυναίμην ἐμαυτὸν χειρώσασθαι, ἢ δεηθείς γε ἑτέρου, καὶ ποιήσει μοι τοῦτο.
25Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.Ἐγὼ δὲ ἐπὶ παντὶ ἀδυνάτῳ ἔκλαυσα, ἐστέναξα ἰδὼν ἄνδρα ἐν ἀνάγκαις·
26Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.ἐγὼ δὲ ἐπέχων ἀγαθοῖς, ἰδοὺ συνήντησάν μοι μᾶλλον ἡμέραι κακῶν.
27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis.Ἡ κοιλία μου ἐξέζεσε καὶ οὐ σιωπήσεται, προέφθασάν με ἡμέραι πτωχείας.
28Moerens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.Στένων πεπόρευμαι ἄνευ φιμοῦ, ἕστηκα δὲ ἐν ἐκκλησίᾳ κεκραγώς.
29Frater fui draconum, et socius struthionum.Ἀδελφὸς γέγονα σειρήνων, ἑταῖρος δὲ στρουθῶν.
30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.Τὸ δὲ δέρμα μου ἐσκότωται μεγάλως, τὰ δὲ ὀστᾶ μου ἀπὸ καύματος.
31Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.Ἀπέβη δὲ εἰς πένθος μου ἡ κιθάρα, ὁ δὲ ψαλμός μου εἰς κλαυθμὸν ἐμοί.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…