Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 8

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 8: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:Ὑπολαβὼν δὲ Βαλδὰδ ὁ Σαυχίτης, λέγει,
2Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?Μέχρι τίνος λαλήσεις ταῦτα, πνεῦμα πολυῤῥῆμον τοῦ στόματός σου;
3Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?Μὴ ὁ Κύριος ἀδικήσει κρίνων; ἢ ὁ τὰ πάντα ποιήσας ταράξει τὸ δίκαιον;
4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:Εἰ οἱ υἱοί σου ἥμαρτον ἐναντίον αὐτοῦ, ἀπέστειλεν ἐν χειρὶ ἀνομίας αὐτῶν.
5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;Σὺ δὲ ὄρθριζε πρὸς Κύριον παντοκράτορα δεόμενος.
6si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae,Εἰ καθαρὸς εἶ καὶ ἀληθινὸς, δεήσεως ἐπακούσεταί σου, ἀποκαταστήσει δέ σοι δίαιταν δικαιοσύνης.
7in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.Ἔσται οὖν τὰ μὲν πρῶτά σου ὀλίγα, τὰ δὲ ἔσχατά σου ἀμύθητα.
8Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriamἘπερώτησον γὰρ γενεὰν πρώτην, ἐξιχνίασον δὲ κατὰ γένος πατέρων·
9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),Χθιζοὶ γάρ ἐσμεν, καὶ οὐκ οἴδαμεν· σκιὰ γάρ ἐστιν ἡμῶν ἐπὶ τῆς γῆς ὁ βίος·
10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.Ἢ οὐχ οὗτοί σε διδάξουσιν καὶ ἀναγγελοῦσι, καὶ ἐκ καρδίας ἐξάξουσι ῥήματα;
11Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?Μὴ θάλλει πάπυρος ἄνευ ὕδατος, ἢ ὑψωθήσεται βούτομον ἄνευ πότου;
12Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.Ἔτι ὂν ἐπὶ ῥίζης, καὶ οὐ μὴ θερισθῇ, πρὸ τοῦ πιεῖν πᾶσα βοτάνη οὐχὶ ξηραίνεται;
13Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.Οὕτως τοίνυν ἔσται τὰ ἔσχατα πάντων τῶν ἐπιλανθανομένων τοῦ Κυρίου· ἐλπὶς γὰρ ἀσεβοῦς ἀπολεῖται·
14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.Ἀοίκητος γὰρ αὐτοῦ ἔσται ὁ οἶκος· ἀράχνη δὲ αὐτοῦ ἀποβήσεται ἡ σκηνή.
15Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.Ἐὰν ὑπερείσῃ τὴν οἰκίαν αὐτοῦ, οὐ μὴ στῇ· ἐπιλαβομένου δὲ αὐτοῦ, οὐ μὴ ὑπομείνῃ·
16Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen eius egredietur.Ὑγρὸς γάρ ἐστιν ὑπὸ ἡλίου· καὶ ἐκ σαπρίας αὐτοῦ ὁ ῥάδαμνος αὐτοῦ ἐξελεύσεται.
17Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.Ἐπὶ συναγωγὴν λίθων κοιμᾶται· ἐν δὲ μέσῳ χαλίκων ζήσεται.
18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.Ἐὰν καταπίῃ, ὁ τόπος ψεύσεται αὐτόν· οὐχ ἑώρακας τοιαῦτα,
19Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.ὅτι καταστροφὴ ἀσεβοῦς τοιαύτη, ἐκ δὲ γῆς ἄλλον ἀναβλαστήσει.
20Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis,Ὁ γὰρ Κύριος οὐ μὴ ἀποποιήσηται τὸν ἄκακον· πᾶν δὲ δῶρον ἀσεβοῦς οὐ δέξεται.
21donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.Ἀληθινῶν δὲ στόμα ἐμπλήσει γέλωτος, τὰ δὲ χείλη αὐτῶν ἐξομολογήσεως.
22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.Οἱ δὲ ἐχθροὶ αὐτῶν ἐνδύσονται αἰσχύνην, δίαιτα δὲ ἀσεβοῦς οὐκ ἔσται.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…