Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 28

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 28: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.Ἐστι γὰρ ἀργυρίῳ τόπος ὅθεν γίνεται, τόπος δὲ χρυσίου ὅθεν διηθεῖται.
2Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.Σίδηρος μὲν γὰρ ἐκ γῆς γίνεται, χαλκὸς δὲ ἶσα λίθῳ λατομεῖται.
3Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis.Τάξιν ἔθετο σκότει, καὶ πᾶν πέρας αὐτὸς ἐξακριβάζεται, λίθος σκοτία, καὶ σκιὰ θανάτου.
4Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.Διακοπὴ χειμάῤῥου ἀπὸ κονίας, οἱ δὲ ἐπιλανθανόμενοι ὁδὸν δικαίαν ἠσθένησαν, ἐκ βροτῶν ἐσαλεύθησαν.
5Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.Γῆ, ἐξ αὐτῆς ἐξελεύσεται ἄρτος, ὑποκάτω αὐτῆς ἐστράφη ὡσεὶ πῦρ.
6Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.Τόπος σαπφείρου οἱ λίθοι αὐτῆς, καὶ χῶμα χρυσίον αὐτῷ.
7Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.Τρίβος, οὐκ ἔγνω αὐτὴν πετεινὸν, καὶ οὐ παρέβλεψεν αὐτὴν ὀφθαλμὸς γυπός·
8Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.Καὶ οὐκ ἐπάτησαν αὐτὸν υἱοὶ ἀλαζόνων, οὐ παρῆλθεν ἐπʼ αὐτῆς λέων.
9Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes.Ἐν ἀκροτόμῳ ἐξέτεινε χεῖρα αὐτοῦ, κατέστρεψε δὲ ἐκ ῥιζῶν ὄρη.
10In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.Δίνας δὲ ποταμῶν διέῤῥηξε, πᾶν δὲ ἔντιμον εἴδέ μου ὁ ὀφθαλμός.
11Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.Βάθη δὲ ποταμῶν ἀνεκάλυψεν, ἔδειξε δὲ αὐτοῦ δύναμιν εἰς φῶς.
12Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?Ἡ δὲ σοφία πόθεν εὑρέθη; ποῖος δὲ τόπος ἐστὶ τῆς ἐπιστήμης;
13Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.Οὐκ οἶδε βροτὸς ὁδὸν αὐτῆς, οὐδὲ μὴν εὑρέθη ἐν ἀνθρώποις.
14Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.Ἄβυσσος εἶπεν, οὐκ ἔνεστιν ἐν ἐμοί· καὶ ἡ θάλασσα εἶπεν, οὐκ ἔνεστι μετʼ ἐμοῦ.
15Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.Οὐ δώσει συνκλεισμὸν ἀντʼ αὐτῆς, καὶ οὐ σταθήσεται ἀργύριον ἀντάλλαγμα αὐτῆς.
16Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.Καὶ οὐ συνβασταχθήσεται χρυσίῳ Σωφεὶρ, ἐν ὄνυχι τιμίῳ καὶ σαπφείρῳ.
17Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.Οὐκ ἰσωθήσεται αὐτῇ χρυσίον καὶ ὕαλος, καὶ τὸ ἄλλαγμα αὐτῆς σκεύη χρυσᾶ.
18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.Μετέωρα καὶ γαβὶς οὐ μνησθήσεται, καὶ ἕλκυσον σοφίαν ὑπὲρ τὰ ἐσώτατα.
19Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.Οὐκ ἰσωθήσεται αὐτῇ τοπάζιον Αἰθιοπίας, χρυσίῳ καθαρῷ οὐ συμβασταχθήσεται.
20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?Ἡ δὲ σοφία πόθεν εὑρέθη; ποῖος δὲ τόπος ἐστὶ τῆς συνέσεως;
21Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque caeli latet.Λέληθε πάντα ἄνθρωπον, καὶ ἀπὸ πετεινῶν τοῦ οὐρανοῦ ἐκρύβη.
22Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.Ἡ ἀπώλεια καὶ ὁ θάνατος εἶπαν, ἀκηκόαμεν δὲ αὐτῆς τὸ κλέος.
23Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.Ὁ Θεὸς εὖ συνέστησεν αὐτῆς τὴν ὁδὸν, αὐτὸς δὲ οἶδε τὸν τόπον αὐτῆς.
24Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.Αὐτὸς γὰρ τὴν ὑπʼ οὐρανὸν πᾶσαν ἐφορᾷ· εἰδὼς τὰ ἐν τῇ γῇ, πάντα
25Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.ἃ ἐποίησεν, ἀνέμων σταθμὸν, ὕδατος μέτρα ὅτε ἐποίησεν·
26Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:οὕτως ἰδὼν ἠρίθμησε, καὶ ὁδὸν ἐν τινάγματι φωνάς.
27tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.Τότε εἶδεν αὐτὴν, καὶ ἐξηγήσατο αὐτὴν, ἑτοιμάσας ἐξιχνίασεν.
28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.Εἶπε δὲ ἀνθρώπῳ, Ἰδοὺ ἡ θεοσέβειά ἐστι σοφία, τὸ δὲ ἀπέχεσθαι ἀπὸ κακῶν ἐστὶν ἐπιστήμη.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…