Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 11

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 11: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:Ὑπολαβὼν δὲ Σωφὰρ ὁ Μιναῖος, λέγει,
2Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?Ὁ τὰ πολλὰ λέγων, καὶ ἀντακούσεται· ἢ καὶ ὁ εὔλαλος οἴεται εἶναι δίκαιος;
3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?εὐλογημένος γεννητὸς γυναικὸς ὀλιγόβιος. Μὴ πολὺς ἐν ῥήμασι γίνου, οὐ γάρ ἐστιν ὁ ἀντικρινόμενός σοι;
4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.Μὴ γὰρ λέγε, ὅτι καθαρός εἰμι τοῖς ἔργοις καὶ ἄμεμπτος ἐναντίον αὐτοῦ.
5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,Ἀλλὰ πῶς ἂν ὁ Κύριος λαλήσαι πρὸς σὲ, καὶ ἀνοίξει χείλη αὐτοῦ μετὰ σοῦ;
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!Εἶτα ἀναγγελεῖ σοι δύναμιν σοφίας· ὅτι διπλοῦς ἔσται τῶν κατὰ σέ· καὶ τότε γνώσῃ, ὅτι ἄξιά σοι ἀπέβη ἀπὸ Κυρίου ὧν ἡμάρτηκας.
7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?Ἢ ἴχνος Κυρίου εὑρήσεις, ἢ εἰς τὰ ἔσχατα ἀφίκου ἃ ἐποίησεν ὁ παντοκράτωρ;
8Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?Ὑψηλὸς ὁ οὐρανὸς, καὶ τί ποιήσεις; βαθύτερα δὲ τῶν ἐν ᾅδου, τί οἶδας;
9Longior terra mensura eius, et latior mari.ἢ μακρότερα μέτρου γῆς, ἢ εὔρους θαλάσσης;
10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?Ἐὰν δὲ καταστρέψῃ τὰ πάντα, τίς ἐρεῖ αὐτῷ, τί ἐποίησας;
11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?Αὐτὸς γὰρ οἶδεν ἔργα ἀνόμων, ἰδὼν δὲ ἄτοπα οὐ παρόψεται.
12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.Ἄνθρωπος δὲ ἄλλως νήχεται λόγοις· βροτὸς δὲ γεννητὸς γυναικὸς, ἶσα ὄνῳ ἐρημίτῃ.
13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.Εἰ γὰρ σὺ καθαρὰν ἔθου τὴν καρδίαν σου, ὑπτιάζεις δὲ χεῖρας πρὸς αὐτὸν,
14Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,εἰ ἄνομόν τί ἐστιν ἐν χερσί σου, πόῤῥω ποίησον αὐτὸ ἀπὸ σοῦ, ἀδικία δὲ ἐν διαίτῃ σου μὴ αὐλισθήτω·
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.Οὕτως γὰρ ἀναλάμψει σου τὸ πρόσωπον, ὥσπερ ὕδωρ καθαρὸν, ἐκδύσῃ δὲ ῥύπον, καὶ οὐ μὴ φοβηθήσῃ·
16Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.Καὶ τὸν κόπον ἐπιλήσῃ, ὥσπερ κῦμα παρελθὸν, καὶ οὐ πτοηθήσῃ·
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.Ἡ δὲ εὐχή σου ὥσπερ Ἑωσφόρος, ἐκ δὲ μεσημβρίας ἀνατελεῖ σοι ζωή·
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.Πεποιθώς τε ἔσῃ, ὅτι ἐστί σοι ἐλπὶς, ἐκ δὲ μερίμνης καὶ φροντίδος ἀναφανεῖταί σοι εἰρήνη·
19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.Ἡσυχάσεις γὰρ, καὶ οὐκ ἔσται ὁ πολεμῶν σε· μεταβαλόμενοι δὲ πολλοί σου δεηθήσονται.
20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.Σωτηρία δὲ αὐτοὺς ἀπολείψει· ἡ γὰρ ἐλπὶς αὐτῶν ἀπώλεια, ὀφθαλμοὶ δὲ ἀσεβῶν τακήσονται.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…