Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iob 11
Imago Fides Viva ex opere «Job Mocked by His Wife» (Georges de La Tour) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iob 11

1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

2Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?

3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

6ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

8Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

9Longior terra mensura eius, et latior mari.

10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,

15tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

16Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.

17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.

19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…