Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iob 6
Imago Fides Viva ex opere «Job Mocked by His Wife» (Georges de La Tour) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iob 6

1Respondens autem Iob, dixit:

2Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!

3Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

4quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

7Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

9et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?

10Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

11Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

13Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.

14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

15Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

16Qui timent pruinam, irruet super eos nix.

17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

18Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.

20Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

21Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.

22Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?

23vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

24Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.

25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?

26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

28Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.

29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod iustum est, iudicate.

30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…