Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iob 10
Imago Fides Viva ex opere «Job Mocked by His Wife» (Georges de La Tour) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iob 10

1Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae.

2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita iudices.

3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?

4Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?

5Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

6ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

8Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?

9Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?

11Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?

15Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

17Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

18Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:

22terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…