Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iob 22
Imago Fides Viva ex opere «Job Mocked by His Wife» (Georges de La Tour) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iob 22

1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

2Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?

3Quid prodest Deo, si iustus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?

4Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,

5et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

7Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

8In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

9Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?

12an non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur?

13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.

14Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.

15Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?

17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum,

18cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.

19Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:

20nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?

21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.

22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.

23Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

25Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…