Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iob 18
Imago Fides Viva ex opere «Job Mocked by His Wife» (Georges de La Tour) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iob 18

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

3Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?

4Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

5Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?

6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.

7Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.

8Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.

9Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.

10Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.

11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.

12Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.

13Devoret pulchritudinem cutis eius; consumat brachia illius primogenita mors.

14Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.

15Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est; aspergatur in tabernaculo eius sulphur.

16Deorsum radices eius siccentur: sursum autem atteratur messis eius.

17Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.

18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

19Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.

20In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

21Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…