Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 18

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 18: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:Ὑπολαβὼν δὲ Βαλδὰδ ὁ Σαυχίτης, λέγει,
2Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.Μέχρι τίνος οὐ παύσῃ; ἐπίσχες, ἵνα καὶ αὐτοὶ λαλήσωμεν.
3Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?Διατί δὲ ὥσπερ τετράποδα σεσιωπήκαμεν ἐναντίον σου;
4Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?Κέχρηταί σοι ὀργή· τί γὰρ ἐὰν σὺ ἀποθάνῃς, ἀοίκητος ἡ ὑπʼ οὐρανόν; ἢ καταστραφήσεται ὄρη ἐκ θεμελίων;
5Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?Καὶ φῶς ἀσεβῶν σβεσθήσεται, καὶ οὐκ ἀποβήσεται αὐτῶν ἡ φλόξ.
6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.Τὸ φῶς αὐτοῦ σκότος ἐν διαίτῃ, ὁ δὲ λύχνος ἐπʼ αὐτῷ σβεσθήσεται.
7Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.Θηρεύσαισαν ἐλάχιστοι τὰ ὑπάρχοντα αὐτοῦ· σφάλαι δὲ αὐτοῦ ἡ βουλή.
8Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.Ἐμβέβληται δὲ ὁ ποῦς αὐτοῦ ἐν παγίδι, ἐν δικτύῳ ἑλιχθείη.
9Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.Ἔλθοισαν δὲ ἐπʼ αὐτὸν παγίδες, κατισχύσει ἐπʼ αὐτὸν διψῶντας.
10Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.Κέκρυπται ἐν τῇ γῇ σχοινίον αὐτοῦ, καὶ ἡ σύλληψις αὐτοῦ ἐπὶ τρίβον.
11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.Κύκλῳ ὀλέσαισαν αὐτὸν ὀδύναι· πολλοὶ δὲ περὶ πόδα αὐτοῦ ἔλθοισαν ἐν λιμῷ στενῷ·
12Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.πτῶμα δὲ αὐτῷ ἡτοίμασται ἐξαίσιον.
13Devoret pulchritudinem cutis eius; consumat brachia illius primogenita mors.Βρωθείησαν αὐτοῦ κλῶνες ποδῶν, κατέδεται δὲ αὐτοῦ τὰ ὡραῖα θάνατος.
14Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.Ἐκραγείη δέ ἐκ διαίτης αὐτοῦ ἴασις, σχοίη δὲ αὐτὸν ἀνάγκη αἰτίᾳ βασιλικῇ.
15Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est; aspergatur in tabernaculo eius sulphur.Κατασκηνώσει ἐν τῇ σκηνῇ αὐτοῦ ἐν νυκτὶ αὐτοῦ, κατασπαρήσονται τὰ εὐπρεπῆ αὐτοῦ θείῳ.
16Deorsum radices eius siccentur: sursum autem atteratur messis eius.Ὑποκάτωθεν αἱ ῥίζαι αὐτοῦ ξηρανθήσονται, καὶ ἐπάνωθεν ἐπιπεσεῖται θερισμὸς αὐτοῦ.
17Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.Τὸ μνημόσυνον αὐτοῦ ἀπόλοιτο ἐκ γῆς, καὶ ὑπάρξει ὄνομα αὐτῷ ἐπὶ πρόσωπον ἐξωτέρω.
18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.Ἀπώσειεν αὐτὸν ἐκ φωτὸς εἰς σκότος.
19Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.Οὐκ ἔσται ἐπίγνωστος ἐν λαῷ αὐτοῦ, οὐδὲ σεσωσμένος ἐν τῇ ὑπʼ οὐρανὸν ὁ οἶκος αὐτοῦ.
20In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.Ἀλλʼ ἐν τοῖς αὐτοῦ ζήσονται ἕτεροι· ἐπʼ αὐτῷ ἐστέναξαν ἔσχατοι, πρώτους δὲ ἔσχε θαῦμα.
21Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum.Οὗτοί εἰσιν οἱ οἶκοι ἀδίκων, οὗτος δὲ ὁ τόπος τῶν μὴ εἰδότων τὸν Κύριον.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…