Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 15

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 15: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:Ὑπολαβὼν δὲ Ἐλιφὰζ ὁ Θαιμανίτης, λέγει,
2Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?Πότερον σοφὸς ἀπόκρισιν δώσει συνέσεως πνεῦμα, καὶ ἐνέπλησε πόνον γαστρὸς,
3Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.ἐλέγχων ἐν ῥήμασιν οἷς οὐ δεῖ, καὶ ἐν λόγοις οἷς οὐδὲν ὄφελος;
4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.Οὐ καὶ σὺ ἀπεποιήσω φόβον, συνετελέσω δὲ ῥήματα τοιαῦτα ἔναντι τοῦ Κυρίου;
5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.Ἔνοχος εἶ ῥήμασι στόματός σου, οὐδὲ διέκρινας ῥήματα δυναστῶν.
6Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.Ἐλέγξαι σε τὸ σὸν στόμα καὶ μὴ ἐγὼ, τὰ δὲ χείλη σου καταμαρτυρήσουσι σου.
7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?Τί γάρ; μὴ πρῶτος ἀνθρώπων ἐγεννήθης; ἢ πρὸ θινῶν ἐπάγης;
8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?Ἢ σύνταγμα Κυρίου ἀκήκοας; ἢ συμβούλῳ σοι ἐχρήσατο ὁ Θεός; εἰς δέ σε ἀφίκετο σοφία;
9Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?Τί γὰρ οἶδας, ὃ οὐκ οἴδαμεν; ἢ τί συνίεις σὺ, ὃ οὐ καὶ ἡμεῖς;
10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.Καί γε πρεσβύτης καί γε παλαιὸς ἐν ἡμῖν, βαρύτερος τοῦ πατρός σου ἡμέραις.
11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.Ὀλίγα ὧν ἡμάρτηκας μεμαστίγωσαι, μεγάλως ὑπερβαλλόντως λελάληκας.
12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?Τί ἐτόλμησεν ἡ καρδία σου; ἢ τί ἐπήνεγκαν οἱ ὀφθαλμοί σου,
13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?ὅτι θυμὸν ἔῤῥηξας ἔναντι Κυρίου, ἐξήγαγες δὲ ἐκ στόματος ῥήματα τοιαῦτα;
14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?Τίς γὰρ ὢν βροτὸς, ὅτι ἔσται ἅμεμπτος; ἢ ὡς ἐσόμενος δίκαιος γεννητὸς γυναικός;
15Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.Εἰ κατὰ ἁγίων οὐ πιστεύει, οὐρανὸς δὲ οὐ καθαρὸς ἐναντίον αὐτοῦ.
16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?Ἔα δὲ ἐβδελυγμένος καὶ ἀκάθαρτος ἀνὴρ, πίνων ἀδικίας ἶσα ποτῷ.
17Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi.Ἀναγγελῶ δέ σοι, ἄκουέ μου, ἃ δὴ ἑώρακα, ἀναγγελῶ σοι,
18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:ἃ σοφοὶ ἐροῦσι, καὶ οὐκ ἔκρυψαν πατέρες αὐτῶν.
19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.Αὐτοῖς μόνοις ἐδόθη ἡ γῆ, καὶ οὐκ ἐπῆλθεν ἀλλογενὴς ἐπʼ αὐτούς.
20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.Πᾶς ὁ βίος ἀσεβοῦς ἐν φροντίδι, ἔτη δὲ ἀριθμητὰ δεδομένα δυνάστῃ.
21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.Ὁ δὲ φόβος αὐτοῦ ἐν ὠσὶν αὐτοῦ· ὅταν δοκῇ ἤδη εἰρηνεύειν, ἥξει αὐτοῦ ἡ καταστροφή.
22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.Μὴ πιστευέτω ἀποστραφῆναι ἀπὸ σκότους, ἐντέταλται γὰρ ἤδη εἰς χεῖρας σιδήρου,
23Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.κατατέτακται δὲ εἰς σῖτα γυψίν· οἶδε δὲ ἐν ἑαυτῷ ὅτι μένει εἰς πτῶμα· ἡμέρα δὲ σκοτεινὴ αὐτὸν στροβήσει,
24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.ἀνάγκη δὲ καὶ θλίψις αὐτὸν καθέξει, ὥσπερ στρατηγὸς πρωτοστάτης πίπτων·
25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.Ὅτι ᾖρκε χεῖρας ἐναντίον τοῦ Κυρίου, ἔναντι δὲ Κυρίου παντοκράτορος ἐτραχηλίασεν.
26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.Ἔδραμε δὲ ἐναντίον αὐτοῦ ὕβρει, ἐν πάχει νώτου ἀσπίδος αὐτοῦ.
27Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.Ὅτι ἐκάλυψε τὸ πρόσωπον αὐτοῦ ἐν στέατι αὐτοῦ, καὶ ἐποίησε περιστόμιον ἐπὶ τῶν μηρίων.
28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.Αὐλισθείη δὲ πόλεις ἐρήμους, εἰσέλθοι δὲ εἰς οἴκους ἀοικήτους· ἃ δὲ ἐκεῖνοι ἡτοίμασαν, ἄλλοι ἀποίσονται.
29Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.Οὔτε μὴ πλουτισθῇ, οὔτε μὴ μείνῃ αὐτοῦ τὰ ὑπάρχοντα· οὐ μὴ βάλῃ ἐπὶ τὴν γῆν σκιὰν,
30Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.οὐδὲ μὴ ἐκφύγῃ τὸ σκότος· τὸν βλαστὸν αὐτοῦ μαράναι ἄνεμος, ἐκπέσοι δὲ αὐτοῦ τὸ ἄνθος.
31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.Μὴ πιστευέτω ὅτι ὑπομενεῖ, κενὰ γὰρ ἀποβήσεται αὐτῷ.
32Antequam dies eius impleantur peribit, et manus eius arescent.Ἡ τομὴ αὐτοῦ πρὸ ὥρας φθαρήσεται, καὶ ὁ ῥάδαμνος αὐτοῦ οὐ μὴ πυκάσῃ.
33Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.Τρυγηθείη δὲ ὡς ὄμφαξ πρὸ ὥρας, ἐκπέσοι δὲ ὡς ἄνθος ἐλαίας.
34Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.Μαρτύριον γὰρ ἀσεβοῦς θάνατος· πῦρ δὲ καύσει οἴκους δωροδεκτῶν·
35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.Ἐν γαστρὶ δὲ λήψεται ὀδύνας, ἀποβήσεται δὲ αὐτῷ κενὰ, ἡ δὲ κοιλία αὐτοῦ ὑποίσει δόλον.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…