Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 13

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 13: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.Ἰδοὺ ταῦτα ἑώρακέ μου ὁ ὀφθαλμὸς, καὶ ἀκήκοέ μου τὸ οὖς.
2Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.Καὶ οἶδα ὅσα καὶ ὑμεῖς ἐπίστασθε, καὶ οὐκ ἀσυνετώτερός εἰμι ὑμῶν.
3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:Οὐ μὴν δὲ ἀλλʼ ἐγὼ πρὸς Κύριον λαλήσω, ἐλέγξω δὲ ἐναντίον αὐτοῦ ἐὰν βούληται.
4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.Ὑμεῖς δὲ ἐστὲ ἰατροὶ ἄδικοι, καὶ ἰαταὶ κακῶν πάντες.
5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.Εἴη δὲ ὑμῖν κωφεῦσαι, καὶ ἀποβήσεται ὑμῖν σοφία.
6Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite.Ἀκούσατε δὲ ἔλεγχον τοῦ στόματός μου, κρίσιν δὲ χειλέων μου προσέχετε.
7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?Πότερον οὐκ ἔναντι Κυρίου λαλεῖτε, ἔναντι δὲ αὐτοῦ φθέγγεσθε δόλον;
8numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?Ἢ ὑποστελεῖσθε; ὑμεῖς δὲ αὐτοὶ κριταὶ γίνεσθε.
9aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?Καλὸν γὰρ ἐὰν ἐξιχνιάσῃ ὑμᾶς, εἰ γὰρ τὰ πάντα ποιοῦντες προστεθήσεσθε αὐτῷ,
10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis.οὐθὲν ἧττον ἐλέγξει ὑμᾶς· εἰ δὲ καὶ κρυφῇ πρόσωπα θαυμάσεσθε,
11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos.πότερον οὐχ ἡ δῖνα αὐτοῦ στροβήσει ὑμᾶς; ὁ φόβος δὲ παρʼ αὐτοῦ ἐπιπεσεῖται ὑμῖν,
12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.ἀποβήσεται δὲ ὑμῶν τὸ γαυρίαμα ἶσα σποδῷ, τὸ δὲ σῶμα πήλινον.
13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.Κωφεύσατε ἵνα λαλήσω, καὶ ἀναπαύσωμαι θυμοῦ,
14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?ἀναλαβὼν τὰς σάρκας μου τοῖς ὀδοῦσι, ψυχὴν δέ μου θήσω ἐν χειρί.
15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.Ἐάν με χειρώσηται ὁ δυνάστης, ἐπεὶ καὶ ἦρκται, ἦ μὴν λαλήσω καὶ ἐλέγξω ἐναντίον αὐτοῦ·
16Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.Καὶ τοῦτό μοι ἀποβήσεται εἰς σωτηρίαν, οὐ γὰρ ἐναντίον αὐτοῦ δόλος εἰσελεύσεται.
17Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.Ἀκούσατε ἀκούσατε τὰ ῥήματά μου, ἀναγγελῶ γὰρ ὑμῶν ἀκουόντων.
18Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar.Ἰδοὺ ἐγὼ ἐγγύς εἰμι τοῦ κρίματός μου, οἶδα ἐγὼ ὅτι δίκαιος ἀναφανοῦμαι.
19Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?Τίς γάρ ἐστιν ὁ κριθησόμενός μοι, ὅτι νῦν κωφεύσω καὶ ἐκλείψω;
20Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:Δυεῖν δέ μοι χρήσῃ, τότε ἀπὸ τοῦ προσώπου σου οὐ κρυβήσομαι.
21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.Τὴν χεῖρα ἀπʼ ἐμοῦ ἀπέχου, καὶ ὁ φόβος σου μή με καταπλησσέτω.
22Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.Εἶτα καλέσεις, ἐγὼ δέ σοι ὑπακούσομαι, ἢ λαλήσεις, ἐγὼ δέ σοι δώσω ἀνταπόκρισιν·
23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.Πόσαι εἰσὶν αἱ ἁμαρτίαι μου καὶ ἀνομίαι μου; δίδαξόν με τίνες εἰσί.
24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?Διατί ἀπʼ ἐμοῦ κρύπτῃ, ἥγησαι δέ με ὑπεναντίον σοι;
25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:Ἢ ὡς φῦλλον κινούμενον ὑπὸ ἀνέμου εὐλαβηθήσῃ, ἢ ὡς χόρτῳ φερομένῳ ὑπὸ πνεύματος ἀντίκεισαί μοι;
26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.Ὅτι κατέγραψας κατʼ ἐμοῦ κακὰ, περιέθηκας δέ μοι νεότητος ἁμαρτίας.
27Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:Ἔθου δέ μου τὸν πόδα ἐν κωλύματι, ἐφύλαξας δέ μου πάντα τὰ ἔργα, εἰς δὲ ῥίζας τῶν ποδῶν μου ἀφίκου.
28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.Ὃ παλαιοῦται ἶσα ἀσκῷ, ἢ ὥσπερ ἱμάτιον σητόβρωτον.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…