Collatio
Iob 32
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. | Ἡσύχασαν δὲ καὶ οἱ τρεῖς φίλοι αὐτοῦ ἔτι ἀντειπεῖν Ἰὼβ, ἦν γὰρ Ἰὼβ δίκαιος ἐναντίον αὐτῶν. |
| 2 | Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. | Ὠργίσθη δὲ Ἐλιοὺς ὁ τοῦ Βαραχιὴλ ὁ Βουζίτης ἐκ τῆς συγγενείας Ῥὰμ, τῆς Αὐσίτιδος χώρας· ὠργίσθη δὲ τῷ Ἰὼβ σφόδρα, διότι ἀπέφῃνεν ἑαυτὸν δίκαιον ἐναντίον Κυρίου· |
| 3 | Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob. | Καὶ κατὰ τῶν τριῶν δὲ φίλων ὠργίσθη σφόδρα, διότι οὐκ ἠδυνήθησαν ἀποκριθῆναι ἀντίθετα Ἰὼβ, καὶ ἔθεντο αὐτὸν εἶναι ἀσεβῆ. |
| 4 | Igitur Eliu expectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. | Ἐλιοὺς δὲ ὑπέμεινε δοῦναι ἀπόκρισιν Ἰὼβ, ὅτι πρεσβύτεροι αὐτοῦ εἰσιν ἡμέραις. |
| 5 | Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. | Καὶ εἶδεν Ἐλιοὺς, ὅτι οὐκ ἔστιν ἀπόκρισις ἐν στόματι τῶν τριῶν ἀνδρῶν, καὶ ἐθυμώθη ὀργῇ αὐτοῦ. |
| 6 | Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. | Ὑπολαβὼν δὲ Ἐλιοὺς ὁ τοῦ Βαραχιὴλ ὁ Βουζίτης, εἶπε, Νεώτερος μέν εἰμι τῷ χρόνῳ, ὑμεῖς δέ ἐστε πρεσβύτεροι, διὸ ἡσύχασα φοβηθεὶς τοῦ ὑμῖν ἀναγγεῖλαι τὴν ἐμαυτοῦ ἐπιστήμην. |
| 7 | Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. | Εἶπα δὲ, ὅτι οὐχ ὁ χρόνος ἐστὶν ὁ λαλῶν, ἐν πολλοῖς δὲ ἔτεσιν οἴδασι σοφίαν. |
| 8 | Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. | Ἀλλὰ πνεῦμά ἐστιν ἐν βροτοῖς· πνοὴ δὲ παντοκράτορός ἐστιν ἡ διδάσκουσα. |
| 9 | Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium. | Οὐχ οἱ πολυχρόνιοί εἰσι σοφοὶ, οὐδʼ οἱ γέροντες οἴδασι κρίμα. |
| 10 | Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. | Διὸ εἶπα, ἀκούσατέ μου, καὶ ἀναγγελῶ ὑμῖν ἃ οἶδα. |
| 11 | Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; | Ἐνωτίζεσθέ μου τὰ ῥήματα· ἐρῶ γὰρ ὑμῶν ἀκουόντων ἄχρις οὗ ἐτάσητε λόγουις, |
| 12 | et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius. | καὶ μέχρι ὑμῶν συνήσω, καὶ ἰδοὺ οὐκ ἦν τῷ Ἰὼβ ἐλέγχων ἀνταποκρινόμενος ῥήματα αὐτοῦ ἐξ ὑμῶν· |
| 13 | Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus proiecit eum, non homo. | ἵνα μὴ εἴπητε, εὕρομεν σοφίαν Κυρίῳ προσθέμενοι. |
| 14 | Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. | Ἀνθρώπῳ δὲ ἐπετρέψατε λαλῆσαι τοιαῦτα ῥήματα. |
| 15 | Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. | Ἐπτοήθησαν, οὐκ ἀπεκρίθησαν ἔτι, ἐπαλαίωσαν ἐξ αὐτῶν λόγους. |
| 16 | Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: | Ὑπέμεινα, οὐ γὰρ ἐλάλησα, ὅτι ἔστησαν, οὐκ ἀπεκρίθησαν. |
| 17 | respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. | Ὑπολαβὼν δὲ Ἐλιοῦς, λέγει, |
| 18 | Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. | πάλιν λαλήσω, πλήρης γάρ εἰμι ῥημάτων, ὀλέκει γάρ με τὸ πνεῦμα τῆς γαστρός. |
| 19 | En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. | Ἡ δὲ γαστήρ μου ὥσπερ ἀσκὸς γλεύκους ζέων δεδεμένος, ἢ ὥσπερ φυσητὴρ χαλκέως ἐῤῥηγώς. |
| 20 | Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. | Λαλήσω, ἵνα ἀναπαύσωμαι ἀνοίξας τὰ χείλη, |
| 21 | Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. | ἄνθρωπον γὰρ οὐ μὴ αἰσχυνθῶ, ἀλλὰ μὴν οὐδὲ βροτὸν οὐ μὴ ἐντραπῶ. |
| 22 | Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. | Οὐ γὰρ ἐπίσταμαι θαυμάσαι πρόσωπα· εἰ δὲ μὴ, καὶ ἐμὲ σῆτες ἔδονται. |
