Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iob 29

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iob 29: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:Ἔτι δὲ προσθεὶς Ἰὼβ εἶπε τῷ προοιμίῳ,
2Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?Τίς ἄν με θείη κατὰ μῆνα ἔμπροσθεν ἡμερῶν, ὧν με ὁ Θεὸς ἐφύλαξεν;
3Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris:Ὡς ὅτε ηὔγει ὁ λύχνος αὐτοῦ ὑπὲρ κεφαλῆς μου, ὅτε τῷ φωτὶ αὐτοῦ ἐπορευόμην ἐν σκότει·
4sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:Ὅτε ἤμην ἐπιβρίθων ὁδοὺς, ὅτε ὁ Θεὸς ἐπισκοπὴν ἐποιεῖτο τοῦ οἴκου μου·
5quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:Ὅτε ἤμην ὑλώδης λίαν, κύκλῳ δέ μου οἱ παῖδες·
6quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:Ὅτε ἐχέοντο αἱ ὁδοί μου βουτύρῳ, τὰ δὲ ὄρη μου ἐχέοντο γάλακτι·
7quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.Ὅτε ἐξεπορευόμην ὄρθριος ἐν πόλει, ἐν δὲ πλατείαις ἐτίθετό μου ὁ δίφρος.
8Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.Ἰδόντες με νεανίσκοι ἐκρύβησαν, πρεσβῦται δὲ πάντες ἔστησαν.
9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.Ἁδροὶ δὲ ἐπαύσαντο λαλοῦντες, δάκτυλον ἐπιθέντες ἐπὶ στόματι.
10Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.Οἱ δὲ ἀκούσαντες ἐμακάρισάν με, καὶ γλῶσσα αὐτῶν τῷ λάρυγγι αὐτῶν ἐκολλήθη.
11Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:Ὅτι οὖς ἤκουσε καὶ ἐμακάρισέ με, ὀφθαλμὸς δὲ ἰδών με ἐξέκλινε.
12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor.Διέσωσα γὰρ πτωχὸν ἐκ χειρὸς δυνάστου, καὶ ὀρφανῷ ᾧ οὐκ ἦν βοηθὸς, ἐβοήθησα.
13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.Εὐλογία ἀπολλυμένου ἐπʼ ἐμὲ ἔλθοι, στόμα δὲ χήρας με εὐλόγησε·
14Iustitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo.Δικαιοσύνην δὲ ἐνδεδύκειν, ἠμφιασάμην δὲ κρίμα ἶσα διπλοΐδι.
15Oculus fui caeco, et pes claudo.Ὀφθαλμὸς ἤμην τυφλῶν, ποὺς δὲ χωλῶν.
16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.Ἐγὼ ἤμην πατὴρ ἀδυνάτων, δίκην δὲ ἣν οὐκ ᾔδειν ἐξιχνίασα.
17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.Συνέτριψα δὲ μύλας ἀδίκων, ἐκ μέσου τῶν ὀδόντων αὐτῶν ἅρπαγμα ἐξήρπασα.
18Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.Εἶπα δὲ, ἡ ἡλικία μου γηράσει ὥσπερ στέλεχος φοίνικος, πολὺν χρόνον βιώσω.
19Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.Ἡ ῥίζα διήνοικται ἐπὶ ὕδατος, καὶ δρόσος αὐλισθήσεται ἐν τῷ θερισμῷ μου.
20Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.Ἡ δόξα μου κενὴ μετʼ ἐμοῦ, καὶ τὸ τόξον μου ἐν χειρὶ αὐτοῦ πορεύεται.
21Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.Ἐμοῦ ἀκούσαντες προσέσχον, ἐσιώπησαν δὲ ἐπὶ τῇ ἐμῇ βουλῇ.
22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.Ἐπὶ τῷ ἐμῷ ῥήματι οὐ προσέθεντο, περιχαρεῖς δὲ ἐγίνοντο ὁπόταν αὐτοῖς ἐλάλουν.
23Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.Ὥσπερ γῆ διψῶσα προσδεχομένη τὸν ὑετὸν, οὕτως οὗτοι τὴν ἐμὴν λαλιάν.
24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.Ἐὰν γελάσω πρὸς αὐτοὺς, οὐ μὴ πιστεύσωσι, καὶ φῶς τοῦ προσώπου μου οὐκ ἀπέπιπτεν.
25Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.Ἐξελεξάμην ὁδὸν αὐτῶν, καὶ ἐκάθισα ἄρχων, καὶ κατεσκήνουν ὡσεὶ βασιλεὺς ἐν μονοζώνοις, ὃν τρόπον παθεινοὺς παρακαλῶν.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…