Collatio
Iob 23
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Respondens autem Iob, ait: | Ὑπολαβὼν δὲ Ἰὼβ, λέγει, |
| 2 | Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. | Καὶ δὴ οἶδα ὅτι ἐκ χειρός μου ἡ ἔλεγξίς ἐστι, καὶ ἡ χεὶρ αὐτοῦ βαρεῖα γέγονεν ἐπʼ ἐμῷ στεναγμῷ. |
| 3 | Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius? | Τίς δʼ ἄρα γνοίη, ὅτι εὕροιμι αὐτὸν, καὶ ἔλθοιμι εἰς τέλος; |
| 4 | Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus: | Εἴποιμι δὲ ἐμαυτοῦ κρίμα, τὸ δὲ στόμα μου ἐμπλήσαι ἐλέγχων. |
| 5 | ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. | Γνοίην δὲ ἰάματα ἅ μοι ἐρεῖ, αἰσθοίμην δὲ τίνα μοι ἀπαγγελεῖ. |
| 6 | Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. | Καὶ ἐν πολλῇ ἰσχύϊ ἐπελεύσεταί μοι, εἶτα ἐν ἀπειλῇ μοι οὐ χρήσεται. |
| 7 | Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum. | Ἀλήθεια γὰρ καὶ ἔλεγχος παρʼ αὐτοῦ, ἐξαγάγοι δὲ εἰς τέλος τὸ κρίμα μου. |
| 8 | Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. | Εἰ γὰρ πρῶτος πορεύσομαι, καὶ οὐκ ἔτι εἰμὶ, τὰ δὲ ἐπʼ ἐσχάτοις, τί οἶδα; |
| 9 | Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. | Ἀριστερὰ ποιήσαντος αὐτοῦ καὶ οὐ κατέσχον, περιβαλεῖ δεξιὰ καὶ οὐκ ὄψομαι· |
| 10 | Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. | Οἶδε γὰρ ἤδη ὁδόν μου· διέκρινε δέ με ὥσπερ τὸ χρυσίον. |
| 11 | Vestigia eius secutus est pes meus: viam eius custodivi, et non declinavi ex ea. | Ἐξελεύσομαι δὲ ἐν ἐντάλμασιν αὐτοῦ, ὁδοὺς γὰρ αὐτοῦ ἐφύλαξα, καὶ οὐ μὴ ἐκκλίνω ἀπὸ ἐνταλμάτων αὐτοῦ, |
| 12 | A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius. | καὶ οὐ μὴ παρέλθω, ἐν δὲ κόλπῳ μου ἔκρυψα ῥήματα αὐτοῦ. |
| 13 | Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit. | Εἰ δὲ καὶ αὐτὸς ἔκρινεν οὕτως, τίς ἐστιν ὁ ἀντειπὼν αὐτῷ; ὁ γὰρ αὐτὸς ἠθέλησε, καὶ ἐποίησε. |
| 14 | Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. | — |
| 15 | Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. | Διὰ τοῦτο ἐπʼ αὐτῷ ἐσπούδακα· νουθετούμενος δὲ, ἐφρόντισα αὐτοῦ. Ἐπὶ τούτῳ ἀπὸ προσώπου αὐτοῦ κατασπουδασθῶ· κατανοήσω, καὶ πτοηθήσομαι ἐξ αὐτοῦ. |
| 16 | Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. | Κύριος δὲ ἐμαλάκυνε τὴν καρδίαν μου· ὁ δὲ παντοκράτωρ ἐσπούδασέ με. |
| 17 | Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. | Οὐ γὰρ ᾔδειν ὅτι ἐπελεύσεταί μοι σκότος, πρὸ προσώπου δέ μου ἐκάλυψε γνόφος. |
