Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Proverbia 31

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Proverbia 31: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.—
2Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?—
3Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.—
4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;—
5et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.—
6Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.—
7Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.—
8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.—
9Aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.—
10Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium eius.Γυναῖκα ἀνδρείαν τίς εὑρήσει; τιμιωτέρα δέ ἐστι λίθων πολυτελῶν ἡ τοιαύτη.
11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.Θαρσεῖ ἐπʼ αὐτῇ ἡ καρδία τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς· ἡ τοιαύτη καλῶν σκύλων οὐκ ἀπορήσει.
12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.Ἐνεργεῖ γὰρ τῷ ἀνδρὶ εἰς ἀγαθὰ πάντα τὸν βίον.
13Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.Μηρυομένη ἔρια καὶ λινὸν, ἐποίησεν εὔχρηστον ταῖς χερσὶν αὐτῆς.
14Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.Ἐγένετο ὡσεὶ ναῦς ἐμπορευομένη μακρόθεν, συνάγει δὲ αὕτη τὸν βίον.
15Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.Καὶ ἀνίσταται ἐκ νυκτῶν, καὶ ἔδωκε βρώματα τῷ οἴκῳ, καὶ ἔργα ταῖς θεραπαίναις.
16Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.Θεωρήσασα γεώργιον ἐπρίατο, ἀπὸ δὲ καρπῶν χειρῶν αὐτῆς κατεφύτευσεν κτῆμα.
17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.Ἀναζωσαμένη ἰσχυρῶς τὴν ὀσφῦν αὐτῆς ἤρεισε τοὺς βραχίονας αὐτῆς εἰς ἔργον.
18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius; non extinguetur in nocte lucerna eius.Καὶ ἐγεύσατο ὅτι καλόν ἐστι τὸ ἐργάζεσθαι, καὶ οὐκ ἀποσβέννυται ὁ λύχνος αὐτῆς ὅλην τὴν νύκτα.
19Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.τοὺς πήχεις αὐτῆς ἐκτείνει ἐπὶ τὰ συμφέροντα, τὰς δὲ χεῖρας αὐτῆς ἐρείδει εἰς ἄτρακτον.
20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.Χεῖρας δὲ αὐτῆς διήνοιξε πένητι, καρπὸν δὲ ἐξέτεινεν πτωχῷ.
21Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.Οὐ φροντίζει τῶν ἐν οἴκῳ ὁ ἀνὴρ αὐτῆς ὅταν που χρονίζῃ, πάντες γὰρ οἱ παρʼ αὐτῆς ἐνδεδυμένοι εἰαί.
22Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius.Δισσὰς χλαίνας ἐποίησε τῷ ἀνδρὶ αὐτῆς, ἐκ δὲ βύσσου καὶ πορφύρας ἑαυτῇ ἐνδύματα.
23Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.Περίβλεπτος δὲ γίνεται ὁ ἀνὴρ αὐτῆς ἐν πύλαις, ἡνίκα ἂν καθίσῃ ἐν συνεδρίῳ μετὰ τῶν γερόντων κατοίκων τῆς γῆς.
24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.Σινδόνας ἐποίησε καὶ ἀπέδοτο περιζώματα τοῖς Χαναναίοις. στόμα αὐτῆς διήνοιξε προσεχόντως καὶ ἐννόμως, καὶ τάξιν ἐστείλατο τῇ γλώσσῃ αὐτῆς.
25Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.Ἰσχὺν καὶ εὐπρέπειαν ἐνεδύσατο, καὶ εὐφράνθη ἐν ἡμέραις ἐσχάταις.
26Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.Στεγναὶ διατριβαὶ οἴκων αὐτῆς, σῖτα δὲ ὀκνηρὰ οὐκ ἔφαγεν.
27Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.Τὸ στόμα δὲ ἀνοίγει σοφῶς καὶ νομοθέσμως. Ἡ δὲ ἐλεημοσύνη αὐτῆς
28Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt; vir eius, et laudavit eam.ἀνέστησε τὰ τέκνα αὐτῆς καὶ ἐπλούτησαν, καὶ ὁ ἀνὴρ αὐτῆς ᾔνεσεν αὐτήν.
29Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.Πολλαὶ θυγατέρες ἐκτήσαντο πλοῦτον, πολλαὶ ἐποίησαν δύναμιν· σὺ δὲ ὑπέρκεισαι, ὑπερῇρας πάσας.
30Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.Ψευδεῖς ἀρέσκειαι, καὶ μάταιον κάλλος γυναικος· γυνὴ γὰρ συνετὴ εὐλογεῖται, φόβον δὲ Κυρίου αὕτη αἰνείτω.
31Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.Δότε αὐτῇ ἀπὸ καρπῶν χειλέων αὐτῆς, καὶ αἰνείσθω ἐν πύλαις ὁ ἀνὴρ αὐτῆς.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…