Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Proverbia 20

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Proverbia 20: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.Ἀκολάστον οἶνος, καὶ ὑβριστικὸν μέθη, πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται.
2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.Οὐ διαφέρει ἀπειλὴ βασιλέως θυμοῦ λέοντος, ὁ δὲ παροξύνων αὐτὸν ἁμαρτάνει εἰς τὴν ἑαυτοῦ ψυχήν.
3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.Δόξα ἀνδρὶ ἀποστρέφεσθαι λοιδορίας, πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται.
4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.Ὀνειδιζόμενος ὀκνηρὸς οὐκ αἰσχύνεται, ὡσαύτως καὶ ὁ δανειζόμενος σῖτον ἐν ἀμητῷ.
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.Ὕδωρ βαθὺ βουλὴ ἐν καρδίᾳ ἀνδρὸς, ἀνὴρ δὲ φρόνιμος ἐξαντλήσει αὐτήν.
6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?Μέγα ἄνθρωπος, καὶ τίμιον ἀνὴρ ἐλεήμων, ἄνδρα δὲ πιστὸν ἔργον εὑρεῖν.
7Iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.Ὃς ἀναστρέφεται ἄμωμος ἐν δικαιοσύνῃ, μακαρίους τοὺς παῖδας αὐτοῦ καταλείψει.
8Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo.Ὅταν βασιλεὺς δίκαιος καθίσῃ ἐπὶ θρόνου, οὐκ ἐναντιοῦται ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ πᾶν πονηρόν.
9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?Τίς καυχήσεται ἁγνὴν ἔχειν τὴν καρδίαν; ἢ τίς παῤῥησιάσεται καθαρὸς εἶναι ἀπὸ ἁμαρτιῶν; Κακολογοῦντος πατέρα ἢ μητέρα σβεσθήσεται λαμπτὴρ, αἱ δὲ κόραι τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ ὄψονται σκότος. Μερὶς ἐπισπουδαζομένη ἐν πρώτοις, ἐν τοῖς τελευταίοις οὐκ εὐλογηθήσεται. Μὴ εἴπῃς, τίσομαι τὸν ἐχθρὸν, ἀλλʼ ὑπόμεινον τὸν Κύριον, ἵνα σοι βοηθήσῃ.
10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.Στάθμιον μέγα καὶ μικρὸν, καὶ μέτρα δισσὰ, ἀκάθαρτα ἐνώπιον Κυρίου καὶ ἀμφότερα, καὶ ὁ ποιῶν αὐτά.
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.Ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασιν αὐτοῦ συμποδισθήσεται νεανίσκος μετὰ ὁσίου, καὶ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς αὐτοῦ.
12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.Οὖς ἀκούει, καὶ ὀφθαλμὸς ὁρᾷ, Κυρίου ἔργα καὶ ἀμφότερα.
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.Μὴ ἀγάπα καταλαλεῖν, ἵνα μὴ ἐξαρθῇς· διάνοιξον τοὺς ὀφθαλμούς σου, καὶ ἐμπλήσθητι ἄρτων.
14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.—
15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.—
16Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.—
17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.—
18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.—
19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.—
20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris:—
21haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.—
22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.—
23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.Βδέλυγμα Κυρίῳ δισσὸν στάθμιον, καὶ ζυγὸς δόλιος οὐ καλὸν ἐνώπιον αὐτοῦ.
24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?Παρὰ Κυρίου εὐθύνεται τὰ διαβήματα ἀνδρὶ, θνητὸς δὲ πῶς ἂν νοήσαι τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ;
25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.Παγὶς ἀνδρὶ ταχύ τι τῶν ἰδίων ἁγιάσαι, μετὰ γὰρ τὸ εὔξασθαι μετανοεῖν γίνεται.
26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.Λικμήτωρ ἀσεβῶν βασιλεὺς σοφὸς, καὶ ἐπιβαλεῖ αὐτοῖς τροχόν.
27Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.Φῶς Κυρίου πνοὴ ἀνθρώπων, ὃς ἐρευνᾷ ταμιεῖα κοιλίας.
28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.Ἐλεημοσύνη καὶ ἀλήθεια φυλακὴ βασιλεῖ, καὶ περικυκλώσουσιν ἐν δικαιοσύνῃ τὸν θρόνον αὐτοῦ.
29Exsultatio iuvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.Κόσμος νεανίαις σοφία, δόξα δὲ πρεσβυτέρων πολιαί.
30Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.Ὑπώπια καὶ συντρίμματα συναντᾷ κακοῖς, πληγαὶ δὲ εἰς ταμιεῖα κοιλίας.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…