Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 20
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 20

1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.

3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.

5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.

6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?

7Iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

8Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo.

9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?

10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.

12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.

13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.

16Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.

18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris:

21haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.

23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?

25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

27Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.

28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.

29Exsultatio iuvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

30Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…