Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 14
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 14

1Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

3In ore stulti virga superbiae; labia autem sapientium custodiunt eos.

4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.

6Quaerit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.

7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.

8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

9Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

10Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.

12Est via quae videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.

16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.

17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.

19Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.

20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

22Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona.

23In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia.

25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.

27Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.

28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

29Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

30Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.

31Qui calumniatur egentem exprobrat factori eius; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

32In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.

33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

34Iustitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.

35Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam eius inutilis sustinebit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…