Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 11
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 11

1Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.

2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

3Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

4Non proderunt divitiae in die ultionis; iustitia autem liberabit a morte.

5Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.

6Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.

7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

8Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

9Simulator ore decipit amicum suum; iusti autem liberabuntur scientia.

10In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

11Benedictione iustorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

12Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.

13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.

16Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.

17Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.

18Impius facit opus instabile, seminanti autem iustitiam merces fidelis.

19Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.

20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis qui simpliciter ambulant.

21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem iustorum salvabitur.

22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23Desiderium iustorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor.

24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

27Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28Qui confidit in divitiis suis corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.

29Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.

30Fructus iusti lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.

31Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…