Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Proverbia 11

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Proverbia 11: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.Ζυγοί δόλιοι βδέλυγμα ἐνώπιον Κυρίου, στάθμιον δὲ δίκαιον δεκτὸν αὐτῷ.
2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.Οὗ ἐὰν εἰσέλθῃ ὕβρις, ἐκεῖ καὶ ἀτιμία· στόμα δὲ ταπεινῶν μελετᾷ σοφίαν.
3Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.Ἀποθανὼν δίκαιος ἔλιπε μετάμελον, πρόχειρος δὲ γίνεται καὶ ἐπίχαρτος ἀσεβῶν ἀπώλεια.
4Non proderunt divitiae in die ultionis; iustitia autem liberabit a morte.—
5Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.Δικαιοσύνη ἀμώμους ὀρθοτομεῖ ὁδοὺς, ἀσέβεια δὲ περιπίπτει ἀδικίᾳ.
6Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.Δικαιοσύνη ἀνδρῶν ὀρθῶν ῥύεται αὐτούς, τῇ δὲ ἀπωλείᾳ αὐτῶν ἁλίσκονται παράνομοι.
7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.Τελευτήσαντος ἀνδρὸς δικαίου, οὐκ ὄλλυται ἐλπίς, τὸ δὲ καύχημα τῶν ἀσεβῶν ὄλλυται.
8Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.Δίκαιος ἐκ θήρας ἐκδύνει, ἀντʼ αὐτοῦ δὲ παραδίδοται ὁ ἀσεβής.
9Simulator ore decipit amicum suum; iusti autem liberabuntur scientia.Ἐν στόματι ἀσεβῶν παγὶς πολίταις, αἴσθησις δὲ δικαίων εὔοδος.
10In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.Ἐν ἀγαθοῖς δικαίων κατώρθωσε πόλις,
11Benedictione iustorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.στόμασι δὲ ἀσεβῶν κατεσκάφη.
12Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.Μυκτηρίζει πολίτας ἐνδεὴς φρενῶν, ἀνὴρ δὲ φρόνιμος ἡσυχίαν ἄγει.
13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.Ἀνὴρ δίγλωσσος ἀποκαλύπτει βουλὰς ἐν συνεδρίῳ, πιστὸς δὲ πνοῇ κρύπτει πράγματα.
14Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.Οἷς μὴ ὑπάρχει κυβέρνησις, πίπτουσιν ὥσπερ φύλλα, σωτηρία δὲ ὑπάρχει ἐν πολλῇ βουλῇ.
15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.Πονηρὸς κακοποιεῖ ὅταν συνμίξῃ δικαίῳ, μισεῖ δὲ ἦχον ἀσφαλείας.
16Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.Γυνὴ εὐχάριστος ἐγείρει ἀνδρὶ δόξαν, θρόνος δὲ ἀτιμίας γυνὴ μισοῦσα δίκαια· πλούτου ὀκνηροὶ ἐνδεεῖς γίνονται, οἱ δὲ ἀνδρεῖοι ἐρείδονται πλούτῳ.
17Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.Τῇ ψυχῇ αὐτοῦ ἀγαθὸν ποιεῖ ἀνὴρ ἐλεήμων, ἐξολλύει δὲ αὐτοῦ σῶμα ὁ ἀνελεήμων.
18Impius facit opus instabile, seminanti autem iustitiam merces fidelis.Ἀσεβὴς ποιεῖ ἔργα ἄδικα, σπέρμα δὲ δικαίων μισθὸς ἀληθείας.
19Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.Υἱὸς δίκαιος γεννᾶται εἰς ζωὴν, διωγμὸς δὲ ἀσεβοῦς εἰς θάνατον.
20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis qui simpliciter ambulant.Βδέλυγμα Κυρίῳ διεστραμμέναι ὁδοὶ, προσδεκτοὶ δὲ αὐτῷ πάντες ἄμωμοι ἐν ταῖς ὁδοῖς αὐτῶν.
21Manus in manu non erit innocens malus; semen autem iustorum salvabitur.Χειρὶ χεῖρας ἐμβαλὼν ἀδίκως οὐκ ἀτιμώρητος ἔσται, ὁ δὲ σπείρων δικαιοσύνην λήψεται μισθὸν πιστόν.
22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.Ὥσπερ ἐνώτιον ἐν ῥινὶ ὑός, οὕτως γυναικὶ κακόφρονι κάλλος.
23Desiderium iustorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor.Ἐπιθυμία δικαίων πᾶσα ἀγαθὴ, ἐλπὶς δὲ ἀσεβῶν ἀπολεῖται.
24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.Εἰσὶν, οἳ τὰ ἴδια σπείροντες πλείονα ποιοῦσιν· εἰσὶδέ καὶ οἳ συνάγοντες ἐλαττονοῦνται.
25Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.Ψυχὴ εὐλογουμένη πᾶσα ἁπλῇ, ἀνὴρ δὲ θυμώδης οὐκ εὐσχήμων.
26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.Ὁ συνέχων σῖτον ὑπολείποιτο αὐτὸν τοῖς ἔθνεσιν· εὐλογία δὲ εἰς κεφαλὴν τοῦ μεταδιδόντος.
27Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.Τεκταινόμενος ἀγαθὰ ζητεῖ χάριν ἀγαθὴν, ἐκζητοῦντα δὲ κακὰ καταλήψεται αὐτόν.
28Qui confidit in divitiis suis corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.Ὁ πεποιθὼς ἐπὶ πλούτῳ οὗτος πεσεῖται, ὁ δὲ ἀντιλαμβανόμενος δικαίων οὗτος ἀνατελεῖ.
29Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.Ὁ μὴ συμπεριφερόμενος τῷ ἑαυτοῦ οἴκῳ, κληρονομήσει ἄνεμον, δουλεύσει δὲ ἄφρων φρονίμῳ.
30Fructus iusti lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.Ἐκ καρποῦ δικαιοσύνης φύεται δένδρὅν ζωῆς, ἀφαιροῦνται δὲ ἄωροι ψυχαὶ παρανόμων.
31Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!Εἰ ὁ μὲν δίκαιος μόλις σώζεται, ὁ ἀσεβὴς καὶ ἁμαρτωλὸς ποῦ φανεῖται;

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…